From Newsgroup: alt.language.latin
Le 14/10/2025 |a 11:25, Ed Cryer a |-crit-a:
[..]
Illi "conquistadores" Hispanienses ubique in Novo Mundo nomina
Christiana reliquerunt, dum eodem tempore mortem diffuderunt gladio et microbio. Angeli, cruces (inter quas et Vera Crux), sancti humani, salvatores redundant.
Edus
Vivere secundum praecepta Christi profecto res difficillima est.
Vestigia Mali ubique conspiciuntur; humanitas eius dominium privatum est. Parvus illi conatus ad se diffundendum sufficit.
Itaque sententiam vestram de paucitate Christianitatis apud "Hispanos conquistatores" et alios probo.
Ex alia parte, ampulla dimidio tantum contenta vel semiplena vel
semivacua dici potest, et vos eligitis quid conspiciendum sit.
Quod ad me attinet, gaudium spemque eligo.
Cum reverentia.
--
Desidarius Gallus.
--- Synchronet 3.21a-Linux NewsLink 1.2