• Arma virumque - Arcus longus Anglicus

    From Ed Cryer@ed@somewhere.in.the.uk to alt.language.latin on Tue Aug 11 22:16:50 2026
    From Newsgroup: alt.language.latin

    Hoc telum simplex, e ligno taxi factum, immensam caedem perpetravit
    tempore Belli Centum Annorum. Apud Cr|-cy et Agincourt magnas victorias reportavit; facile enim ulterius manuballistis hostium poterat iaculare. Maxime efficax erat cum centum vel milia simul in aera iacularentur, et sagittae in capita hostium caderent.
    Non autem nimis facile sagittarii Anglici didicerunt eo uti. Fuit enim
    altius plurimis hominibus eorum temporum atque magna vi et robore opus
    erat ad id utendum. Ab aetate septem annorum puelli Anglici se
    exercuerunt, etiam duas horas sagittam post sagittam iaculantes postquam ecclesiam diebus Dominicis frequentaverant .
    Sed pulvis pyrius arcum reddidit obsoletum. Sunt tamen qui dicant arcum
    longum plus caedis ad Waterloo effecisse quam sclopetum leviter
    perforatum si adhuc in usu fuisset.

    Edus














    --- Synchronet 3.22a-Linux NewsLink 1.2
  • From Desidarius@desidarius@free.fr to alt.language.latin on Wed Aug 12 21:17:44 2026
    From Newsgroup: alt.language.latin

    Le 11/08/2026 |a 23:16, Ed Cryer a |-crit-a:
    Hoc telum simplex, e ligno taxi factum, immensam caedem perpetravit
    tempore Belli Centum Annorum. Apud Cr|-cy et Agincourt magnas victorias reportavit; facile enim ulterius manuballistis hostium poterat iaculare. Maxime efficax erat cum centum vel milia simul in aera iacularentur, et sagittae in capita hostium caderent.
    Non autem nimis facile sagittarii Anglici didicerunt eo uti. Fuit enim altius plurimis hominibus eorum temporum atque magna vi et robore opus
    erat ad id utendum. Ab aetate septem annorum puelli Anglici se
    exercuerunt, etiam duas horas sagittam post sagittam iaculantes postquam ecclesiam diebus Dominicis frequentaverant .
    Sed pulvis pyrius arcum reddidit obsoletum. Sunt tamen qui dicant arcum longum plus caedis ad Waterloo effecisse quam sclopetum leviter
    perforatum si adhuc in usu fuisset.

    Edus


    Certum est arcum longum Anglicum ad cladem exercituum nostrorum in
    proelio apud Azincurtium magnopere contulisse.
    Hoc proelium nobis multo plus quam militaris clades fuit: septuaginta centesimas partes nobilitatis militaris patriae meae delevit, eamque
    inermem reliquit ad proelia quae secuta sunt. Haec nobilitas erat vis
    viva atque bellis assueta, quae peditibus imperabat. Atque ipsa erat vis
    quae futura ordinare ac struere poterat; futurum ipsum quoque una cum
    illis disparuit...

    Quid invenimus quo pugnaremus? Ioannam de Arco. A suis prodita est,
    hostibus tradita atque a nobis ipsis, illorum iussu, combusta rCo et haec omnia multo minus quam triginta argenteis...

    Atque ultimo bello Ioannes Moulin similem, eadem ratione, sortem
    expertus est.

    Dolus atque proditio instrumenta belli sunt; sed Ioanna longe plus quam
    haec fuit. Scitisne rei publicae studiosos, anno MCMXX, sollemnitatem
    annuam in honorem Ioannae de Arco instituisse? Singulis annis Aurelianis celebratur; immo etiam in monumento, quod ei exstruxerunt, haec verba
    inscribi iusserunt: -2 Ioannae de Arco, populus Francorum gratus. -+ Haec verba a legatis populi et a Senatu unanimi consensu suffragio comprobata
    atque adoptata sunt! Haec sollemnitas festum pietatis in patriam
    appellatur.

    Quaeritur autem ubi haec pietas incipiat et ubi desinat....
    --
    Desidarius Gallus.

    --- Synchronet 3.22a-Linux NewsLink 1.2
  • From Ed Cryer@ed@somewhere.in.the.uk to alt.language.latin on Thu Aug 13 09:32:10 2026
    From Newsgroup: alt.language.latin

    Desidarius wrote:
    Le 11/08/2026 |a 23:16, Ed Cryer a |-crit-a:
    Hoc telum simplex, e ligno taxi factum, immensam caedem perpetravit
    tempore Belli Centum Annorum. Apud Cr|-cy et Agincourt magnas victorias
    reportavit; facile enim ulterius manuballistis hostium poterat
    iaculare. Maxime efficax erat cum centum vel milia simul in aera
    iacularentur, et sagittae in capita hostium caderent.
    Non autem nimis facile sagittarii Anglici didicerunt eo uti. Fuit enim
    altius plurimis hominibus eorum temporum atque magna vi et robore opus
    erat ad id utendum. Ab aetate septem annorum puelli Anglici se
    exercuerunt, etiam duas horas sagittam post sagittam iaculantes
    postquam ecclesiam diebus Dominicis frequentaverant .
    Sed pulvis pyrius arcum reddidit obsoletum. Sunt tamen qui dicant
    arcum longum plus caedis ad Waterloo effecisse quam sclopetum leviter
    perforatum si adhuc in usu fuisset.

    Edus


    Certum est arcum longum Anglicum ad cladem exercituum nostrorum in
    proelio apud Azincurtium magnopere contulisse.
    Hoc proelium nobis multo plus quam militaris clades fuit: septuaginta centesimas partes nobilitatis militaris patriae meae delevit, eamque
    inermem reliquit ad proelia quae secuta sunt. Haec nobilitas erat vis
    viva atque bellis assueta, quae peditibus imperabat. Atque ipsa erat vis quae futura ordinare ac struere poterat; futurum ipsum quoque una cum
    illis disparuit...

    Quid invenimus quo pugnaremus? Ioannam de Arco. A suis prodita est,
    hostibus tradita atque a nobis ipsis, illorum iussu, combusta rCo et haec omnia multo minus quam triginta argenteis...

    Atque ultimo bello Ioannes Moulin similem, eadem ratione, sortem
    expertus est.

    Dolus atque proditio instrumenta belli sunt; sed Ioanna longe plus quam
    haec fuit. Scitisne rei publicae studiosos, anno MCMXX, sollemnitatem
    annuam in honorem Ioannae de Arco instituisse? Singulis annis Aurelianis celebratur; immo etiam in monumento, quod ei exstruxerunt, haec verba inscribi iusserunt: -2 Ioannae de Arco, populus Francorum gratus. -+ Haec verba a legatis populi et a Senatu unanimi consensu suffragio comprobata atque adoptata sunt! Haec sollemnitas festum pietatis in patriam
    appellatur.

    Quaeritur autem ubi haec pietas incipiat et ubi desinat....


    Ioanna Arcensis fuit semper meo cordi cara. Pulchra, fidelis suo Deo,
    corde praedita quod plus quam domum et infantes quaerebat curabatque. Ea
    tres virtutes sancti Pauli (fidem, spem, caritatem) quam optime potest demonstravit.
    Vivat eius memoria. Nos Anglici eam amamus.

    Vale


    https://www.google.com/search?client=firefox-b-d&q=Leonard+Cohen+song+about+Joan+of+Arc#fpstate=ive&vld=cid:6d096745,vid:FCTs58AQ-LY,st:0

    --- Synchronet 3.22a-Linux NewsLink 1.2