• Solum retrorsum

    From Ed Cryer@ed@somewhere.in.the.uk to alt.language.latin on Tue Jun 23 18:39:00 2026
    From Newsgroup: alt.language.latin

    Solum retrorsum potest intellegi vita.
    Haec sententia celebris paradoxum existentiale humanae vitae
    comprehendit. Dum enim nobis in ignotum cotidie progrediendum est,
    sapientia et latitudo mentis (quae sunt necessariae ad ea quae eligimus experimurque intellegenda) solum post eventum acquiruntur.

    Seniores igitur sunt sapientiores, quod bene intellexerunt "senatus"
    Romae et "+|+|-U++-a-a+>+#" Spartae.
    Nonne iuvenes per saecula id etiam sciverunt? Fortasse, sed non
    acceperunt; nimis cautos habuerunt esse senes.
    Atque ego eis medullitus assentior; nam vita est magis digna vivendo
    comitatu periculi et audaciae, quasi per oculos iuventutis.

    Edus Britannicus


    --- Synchronet 3.22a-Linux NewsLink 1.2
  • From Desidarius@desidarius@free.fr to alt.language.latin on Tue Jun 23 22:17:52 2026
    From Newsgroup: alt.language.latin

    Le 23/06/2026 |a 19:39, Ed Cryer a |-crit-a:
    Solum retrorsum potest intellegi vita.
    Haec sententia celebris paradoxum existentiale humanae vitae
    comprehendit. Dum enim nobis in ignotum cotidie progrediendum est,
    sapientia et latitudo mentis (quae sunt necessariae ad ea quae eligimus experimurque intellegenda) solum post eventum acquiruntur.

    Seniores igitur sunt sapientiores, quod bene intellexerunt "senatus"
    Romae et "+|+|-U++-a-a+>+#" Spartae.
    Nonne iuvenes per saecula id etiam sciverunt? Fortasse, sed non
    acceperunt; nimis cautos habuerunt esse senes.
    Atque ego eis medullitus assentior; nam vita est magis digna vivendo comitatu periculi et audaciae, quasi per oculos iuventutis.

    Edus Britannicus



    Verum est: senescere sine maturitate adulta adipiscenda multum ingenii postulat et artem iuventutem per tempus regendi :)

    Periculum et audacia, inquisrCa
    Haec est cogitatio fere rCLmilitarisrCY. Oportet aliquid esse quod id iustificet. Honosne missionem perficiendi?

    Quid valet vita? Quid nobis constat? Quid aliis permittit?

    Ergo, ita, verum est: oportet retro respicere ut intellegas, sed hoc
    faciendum est tantum in fine; aliter futurum tuum post tergum habebis :)
    --
    Desidarius Gallus.

    --- Synchronet 3.22a-Linux NewsLink 1.2
  • From Ed Cryer@ed@somewhere.in.the.uk to alt.language.latin on Wed Jun 24 10:26:40 2026
    From Newsgroup: alt.language.latin

    Desidarius wrote:
    Le 23/06/2026 |a 19:39, Ed Cryer a |-crit-a:
    Solum retrorsum potest intellegi vita.
    Haec sententia celebris paradoxum existentiale humanae vitae
    comprehendit. Dum enim nobis in ignotum cotidie progrediendum est,
    sapientia et latitudo mentis (quae sunt necessariae ad ea quae
    eligimus experimurque intellegenda) solum post eventum acquiruntur.

    Seniores igitur sunt sapientiores, quod bene intellexerunt "senatus"
    Romae et "+|+|-U++-a-a+>+#" Spartae.
    Nonne iuvenes per saecula id etiam sciverunt? Fortasse, sed non
    acceperunt; nimis cautos habuerunt esse senes.
    Atque ego eis medullitus assentior; nam vita est magis digna vivendo
    comitatu periculi et audaciae, quasi per oculos iuventutis.

    Edus Britannicus



    Verum est: senescere sine maturitate adulta adipiscenda multum ingenii postulat et artem iuventutem per tempus regendi :)

    Periculum et audacia, inquisrCa
    Haec est cogitatio fere rCLmilitarisrCY. Oportet aliquid esse quod id iustificet. Honosne missionem perficiendi?

    Quid valet vita? Quid nobis constat? Quid aliis permittit?

    Ergo, ita, verum est: oportet retro respicere ut intellegas, sed hoc faciendum est tantum in fine; aliter futurum tuum post tergum habebis :)

    Namque credite mihi; quomodo maximum fructum maximumque gaudium de
    exsistendo meti licet, hoc arcanum est - vivere periculose! Tuas urbes aedificare in clivis Vesuvii; tuas naves in maria inexplorata mittere! (Fredericus Nietzsche)

    Agedum! Ille philosophus Germanicus (tam impatiens pecoris humani et
    vitae in vallibus angustis) aliquantulum metaphorice loquebatur. Multum
    tamen de psychologia hominum eruditiorum intellegebat.

    Edus Britannicus

    --- Synchronet 3.22a-Linux NewsLink 1.2