From Newsgroup: alt.language.latin
Desidarius wrote:
Le 17/06/2026 |a 09:53, Ed Cryer a |-crit-a:
Desidarius wrote:
Liber Numerorum, caput XX. Meditatio.
Vir cornibus flammeis insignis, cuius vultus aurora splendidior erat,
petram Cades baculo suo bis percussit; atque tamen aqua prorupit. Ad
petram non locutus est, neque opificem ob opus honoravit; sed opus
ipsum sibi vindicavit.
Salve Desidari.
Digitus movet et scribit
Tum postquam scripsit
Porro movet
Iterumque scribit.
(Omar Khayy|im)
Edus Britannicus
Inter Persarum scriptores "Rumi" ante omnes mihi placet:
rCLNon es gutta aquae in oceano; immo totus oceanus es in una gutta aquae.rCY
Procul ultra notiones pravi rectique
Est ager. Ibi tecum congrediar.
Cum anima in illa herba occubat
Mundus est nimis plenus
Ad loquendum.
(Rumi)
Mundus nobiscum nimis est; serius et mox,
Acquirendo et impendendo, vires nostras dissipamus;
Parum in Natura videmus quod nostrum est;
Corda nostra tradidimus, donum quam turpe!
(Guillelmus Wordsworth)
Ille Rumi mihi ignotus fuit antequam tuam epistulam legi.
Pauca eius carminum speculatus sum in Interrete, atque bona faciliaque intellegi videntur.
Possum eum videre in nostris recentioribus poetis.
Una res mihi in capite iamdudum clare sonat; nil novum sub sole, melior
pars historiae humanae praeterita est, nos hodierni sumus tamquam caduci
vel decidentes.
Quid opinaris?
Vale
--- Synchronet 3.22a-Linux NewsLink 1.2