From Newsgroup: alt.language.latin
Le 27/05/2026 |a 17:54, Ed Cryer a |-crit-a:
"Ego id quod dicis improbo, sed usque ad mortem ius tuum dicendi defendam".
Tam diu ego hoc adagium a Voltaireo enuntiatum esse credidi; videtur
enim tam proprium et aptum eius indoli. Nuper tamen repperi id a femina Anglica originatus scriptum esse; quae biographiam scripsit illius
auctoris illustris, nomine Evelyn Beatrice Hall, anno MCMVI.
Edus Britannicus
Paucas investigationes nuper de Evelyn Hall egi, quae etiam Tallentyre appellabatur atque hanc sententiam, ut Wikipedia refert, in opere suo
"The Friends of Voltaire" scripsit.
In suis Questions sur l'encyclop|-die Voltaire scribit:
"Auctorem libri De l'Esprit diligebam. Hic vir omnibus inimicis suis
simul sumptis melior erat; numquam tamen nec errores libri eius nec
triviales veritates, quas cum emphasi profert, probavi. Aperte eum
defendebam, cum homines absurdi ipsum propter easdem veritates
condemnarent."
Evelyn Hall mentem Voltaire perfecte comprehendit; fortasse tandem haec
ipsa causa est cur hoc apocryphum adhuc supersit. Quidquid sit, gratias
vobis ago: sicut vos, usque ad hunc diem credebam hunc aphorismum a
Voltaire profectum esse. Itaque eum posthac Britannico ingenio summ|a syntheticae facultatis attribuam. :)
Putatisne identitatem populorum satis constitutam esse ut ei qualitates
atque vitia propria tribui possint? Putatisne, exempli gratia, aliquid "Shakespearianum" apud omnes Britannos inveniri?
Num vir qualis Rudyard Kipling animum Britannicum magis extulit quam ad
eius formationem contulit?
Semper voluptas est vestra scripta legere.
Cum reverentia.
--
Desidarius Gallus.
--- Synchronet 3.22a-Linux NewsLink 1.2