• De historia servitutis

    From Ed Cryer@ed@somewhere.in.the.uk to alt.language.latin on Thu Apr 2 17:45:05 2026
    From Newsgroup: alt.language.latin

    Anno 1833 regimen Britannicum Legem de Servitute Abolenda tulit. Deinde 20,000,000 libras (circiter 17,000,000,000 - 100,000,000,000 libras
    hodie) pro remuniatione exsolvit possessoribus servorum - non ipsis
    servis - propter amissam rCLproprietatem.rCY Quae sublevatio constituit eo tempore 40% vectigalium annuorum Aerarii, atque solutiones usque ad
    annum 2015 duraverunt, a contributionibus civium susentatae.

    In tabulario publico exstant libri omnia singulorum soluta enumerantes;
    nomina dominorum, numerum servorum possessorum, summas solutas. Domini compensati per totam insulam dispersi sunt; neque omnes nobiles erant;
    multi etiam ex ordine medio inferiori servos habebant.

    +|++b+a++++-e (doulos), servus, esclavus, -C-#-# [rab], otrok, +o+a+o+c+y [knekht] et
    multa verba alia multarum linguarum nostri generis humani; per totam
    fere historiam notam.
    Quando et qua de causa facta est servitus tanto odio? Quacumque de
    causa, spero ego rem sic mansuram.


    Edus




    --- Synchronet 3.21f-Linux NewsLink 1.2
  • From Desidarius@desidarius@free.fr to alt.language.latin on Thu Apr 2 22:06:38 2026
    From Newsgroup: alt.language.latin

    Le 02/04/2026 |a 18:45, Ed Cryer a |-crit-a:
    Anno 1833 regimen Britannicum Legem de Servitute Abolenda tulit. Deinde
    [..]
    Quando et qua de causa facta est servitus tanto odio? Quacumque de
    causa, spero ego rem sic mansuram.


    Edus

    Non certus sum an odium servitutis abolitionem excitaverit. Ratio "sociologica" huius rei mihi aptior videtur. Si numerus hominum in
    servitute in certo territorio nimis creverit, tandem inaequalitas inter potestatem dominorum et vim rebellantium ad detrimentum priorum
    inclinabitur. Aut ut simplicius dicam : servitus abolita est ne "domini"
    a seditionibus everterentur. Venit tempus quo vis ipsa in favorem
    insurgentium vertitur.
    Haec mera hypothesis est.

    Vale :)
    --
    Desidarius Gallus.

    --- Synchronet 3.21f-Linux NewsLink 1.2
  • From Ed Cryer@ed@somewhere.in.the.uk to alt.language.latin on Fri Apr 3 16:06:37 2026
    From Newsgroup: alt.language.latin

    Desidarius wrote:
    Le 02/04/2026 |a 18:45, Ed Cryer a |-crit-a:
    Anno 1833 regimen Britannicum Legem de Servitute Abolenda tulit. Deinde
    [..]
    Quando et qua de causa facta est servitus tanto odio? Quacumque de
    causa, spero ego rem sic mansuram.


    Edus

    Non certus sum an odium servitutis abolitionem excitaverit. Ratio "sociologica" huius rei mihi aptior videtur. Si numerus hominum in
    servitute in certo territorio nimis creverit, tandem inaequalitas inter potestatem dominorum et vim rebellantium ad detrimentum priorum inclinabitur. Aut ut simplicius dicam : servitus abolita est ne "domini"
    a seditionibus everterentur. Venit tempus quo vis ipsa in favorem insurgentium vertitur.
    Haec mera hypothesis est.

    Vale :)

    Ita vero. Cultio enim sacchari multum laborem postulabat; quem laborem comparabant servi ante revolutionem industrialem.
    Res novae quas servi fecerunt apud Haitiam (Hispaniolam?) duce Toussaint Louverture timorem tremoremque diffuderant per multas nationes.
    Spartacus ipse minus sollicitudinis Romanis instillaverat.
    Anno 1791 Haitia 30,000rCo40,000 circiter incolas liberos tenuit; servos
    tamen 450,000 - 500,000 circiter.

    Vale hoc tempore Paschali.



    --- Synchronet 3.21f-Linux NewsLink 1.2