• Ad ceteros cohortandos

    From Ed Cryer@ed@somewhere.in.the.uk to alt.language.latin on Sun Mar 15 19:15:07 2026
    From Newsgroup: alt.language.latin

    Candidus et Martinus in litora Angliae adveniunt; id quod ibi viderunt.

    Egressi sunt ad Portus Ostium; multitudo hominum ora occupata virum
    satis crassum attente intuebatur; is oculis ligatis nitebatur genibus in
    puppe navis classis. Quattuor milites adversus eum dispositi quisque
    tres globulos in caput miserunt, idque fecerunt summa cum
    tranquillitate. Tum omnes abierunt perquam contenti.
    Quid hoc, inquit Candidus, accidit? Et quid daemonium dicionem hic tenet? Rogavit quis sit ille homo crassus iam nunc magna caerimonia interfectus.
    Ei responsum est fuisse praefectum classis.
    Cur tunc praefectum classis occiderunt?
    Non satis hominum, inquiunt, is occidit. Proelium cum praefecto classis Gallico commisit nec satis prope eum fuisse, decretum est.
    At praefectus Gallicus, inquit Candidus, fuit etiam tam longe praefecto Anglico quam hic illi fuit.
    Sine dubio, inquiunt, sed in hac patria bonum habemus praefectum
    interdum occidere ad ceteros cohortandos.

    ***************

    Candide & Martin vont sur les c||tes drCOAngleterre, ce qurCOils y voyent.

    Ils abord|?rent |a Portsmouth ; une multitude de peuple couvrait le rivage, & regardait attentivement un assez gros homme qui |-tait |a
    genoux, les yeux band|-s, sur le tillac drCOun des vaisseaux de la flotte ; quatre soldats post|-s vis-|a-vis de cet homme lui tir|?rent chacun trois balles dans le cr|one le plus paisiblement du monde, & toute lrCOassembl|-e srCOen retourna extr|-mement satisfaite. QurCOest-ce donc que tout ceci ? dit Candide, & quel D|-mon exerce par-tout son empire ? Il demanda qui |-tait
    ce gros homme qurCOon venait de tuer en c|-r|-monie. CrCOest un Amiral, lui r|-pondit-on ? Et pourquoi tuer cet Amiral ? CrCOest, lui dit-on, parce qurCOil nrCOa pas fait tuer assez de monde ; il a livr|- un combat |a un Amiral Fran|oais, & on a trouv|- qurCOil nrCO|-tait pas assez pr|?s de lui ; mais, dit Candide, lrCOAmiral Fran|oais |-tait aussi loin de lrCOAmiral Anglais que celui-ci lrCO|-tait de lrCOautre ? Cela est incontestable, lui repliqua-t-on. Mais dans ce pays-ci il est bon de tuer de tems en tems
    un Amiral pour encourager les autres.
    --- Synchronet 3.21d-Linux NewsLink 1.2
  • From Desidarius@desidarius@free.fr to alt.language.latin on Tue Mar 17 23:37:48 2026
    From Newsgroup: alt.language.latin

    Le 15/03/2026 |a 20:15, Ed Cryer a |-crit-a:
    Candidus et Martinus in litora Angliae adveniunt; id quod ibi viderunt.
    [..]

    Angliam profecto nosti; sed quaero num eadem ibi, quae in Gallia,
    insania vigeat. rCo Alia vero est, inquit Martinus, insaniae forma. Non ignoras has duas gentes de paucis quibusdam agris nive obrutis, ad
    Canadam spectantibus, bellum gerere, atque in eo tam specioso certamine
    multo maiora impendere quam universa Canada efficere possit. Utrum autem
    in altera gente quam in altera plures sint, qui vinculis coercendi
    videantur, id equidem definire non possum, cum ingenii mei mediocritas
    ad tantam quaestionem non sufficiat; illud tamen scio, eos quos nunc
    adituri sumus plerumque atrabilarios esse

    :)
    --
    Desidarius Gallus.

    --- Synchronet 3.21e-Linux NewsLink 1.2