From Newsgroup: alt.language.latin
Le 12/03/2026 |a 10:15, Ed Cryer a |-crit-a:
Desidarius wrote:
[..]
Legi in schola sedecim annos natos "Colonel Chabert" et aussi "P|?re Goriot".
Balzac fuit (quis negare possit?) scriptor capacissimus; sed tuum "optimisme" de vita et genere humano non habuit.
Noster Carolus Dickens libros eius legerat, atque sine dubio admiratus
erat.
Edus Britannus
Ah! Gratias ago ob haec verba. Eadem fere aetate ac vos, ego quoque
nonnullos Balzaci libros legi; et paucis annis ante Carolum Dickensium legeram, Oliver Twist atque David Copperfield. Nuper autem didici Chestertonum, qui paucis annis post mortem Dickensii natus est, magnum
fuisse admiratorem et hominis ipsius et operum eius.
Magnum profecto Chestertono honorem tribuo propter libros eius
Orthodoxia et Haeretici; quod vero talis vir Dickensium admiratus est
satis ostendit eum omnino dignum esse qui a vobis "noster Dickensius" appelletur :)
Existimo autem eos quibus contigit libros Orthodoxia et Haeretici legere
inde discessisse et animo auctiores et fortasse etiam meliores.
--
Desidarius Gallus.
--- Synchronet 3.21d-Linux NewsLink 1.2