• Estne vita digna vivendo?

    From Ed Cryer@ed@somewhere.in.the.uk to alt.language.latin on Sun Jun 29 22:10:43 2025
    From Newsgroup: alt.language.latin

    Non est. Nullum enim ad finem honestum ducit.
    Quomodo igitur potest sufferi?
    Sunt feliciter modi sufficientes. Scientia et philosophia. Quapropter
    vita? Unde venit? Quare exstitit? Estne materia ultra cognitionem et conscientiam? Operatur sua sponte?
    Deinde historia nostri generis. Victoriae et clades, imperia crescunt,
    imperia moriuntur. Et tot homines summa mente praediti ante nos qui suum optimum dederunt et scripserunt ut nos sapientiores essemus.
    Deinde ars. Ars gratia artis. Artifices qui ad vitam ornandam conisi sunt.

    Vita tantopere fascinat. Est enim tam bruta, tam propinqua; significatio
    tamen tam procul abest, sicut arcanum infra conscientiam iacens. Nihil
    praeter continuationem nostri generis.

    Shakespeare ore Macbethi locutus est;
    Life's but a walking shadow, a poor player,
    That struts and frets his hour upon the stage,
    And then is heard no more. It is a tale
    Told by an idiot, full of sound and fury,
    Signifying nothing.

    Fabula plena sonitu et furia quae nihil sgnificat.

    Valete

    Edus
    --- Synchronet 3.21d-Linux NewsLink 1.2
  • From Ed Cryer@ed@somewhere.in.the.uk to alt.language.latin on Mon Jun 30 12:42:41 2025
    From Newsgroup: alt.language.latin

    Ed Cryer wrote:
    Non est. Nullum enim ad finem honestum ducit.
    Quomodo igitur potest sufferi?
    Sunt feliciter modi sufficientes. Scientia et philosophia. Quapropter
    vita? Unde venit? Quare exstitit? Estne materia ultra cognitionem et conscientiam? Operatur sua sponte?
    Deinde historia nostri generis. Victoriae et clades, imperia crescunt, imperia moriuntur. Et tot homines summa mente praediti ante nos qui suum optimum dederunt et scripserunt ut nos sapientiores essemus.
    Deinde ars. Ars gratia artis. Artifices qui ad vitam ornandam conisi sunt.

    Vita tantopere fascinat. Est enim tam bruta, tam propinqua; significatio tamen tam procul abest, sicut arcanum infra conscientiam iacens. Nihil praeter continuationem nostri generis.

    Shakespeare ore Macbethi locutus est;
    Life's but a walking shadow, a poor player,
    That struts and frets his hour upon the stage,
    And then is heard no more. It is a tale
    Told by an idiot, full of sound and fury,
    Signifying nothing.

    Fabula plena sonitu et furia quae nihil sgnificat.

    Valete

    Edus

    Rem summi momenti praetermisi, quae ipsa sola vitam dignam vivendo
    reddit; sectationem sui melioris faciendi, id est ad corpus quam
    sanissimum efficiendum et menten quam sanissimam.

    Sunt certe res aliae, sicut ad rem publicam poliendam et vitam civilem amplificandam, contra mala certandum, paupertatem plebis minuendam.

    Valete

    Edus Britannicus

    --- Synchronet 3.21d-Linux NewsLink 1.2
  • From Ed Cryer@ed@somewhere.in.the.uk to alt.language.latin on Mon Jun 30 15:36:08 2025
    From Newsgroup: alt.language.latin

    Ed Cryer wrote:
    Ed Cryer wrote:
    Non est. Nullum enim ad finem honestum ducit.
    Quomodo igitur potest sufferi?
    Sunt feliciter modi sufficientes. Scientia et philosophia. Quapropter
    vita? Unde venit? Quare exstitit? Estne materia ultra cognitionem et
    conscientiam? Operatur sua sponte?
    Deinde historia nostri generis. Victoriae et clades, imperia crescunt,
    imperia moriuntur. Et tot homines summa mente praediti ante nos qui
    suum optimum dederunt et scripserunt ut nos sapientiores essemus.
    Deinde ars. Ars gratia artis. Artifices qui ad vitam ornandam conisi
    sunt.

    Vita tantopere fascinat. Est enim tam bruta, tam propinqua;
    significatio tamen tam procul abest, sicut arcanum infra conscientiam
    iacens. Nihil praeter continuationem nostri generis.

    Shakespeare ore Macbethi locutus est;
    Life's but a walking shadow, a poor player,
    That struts and frets his hour upon the stage,
    And then is heard no more. It is a tale
    Told by an idiot, full of sound and fury,
    Signifying nothing.

    Fabula plena sonitu et furia quae nihil sgnificat.

    Valete

    Edus

    Rem summi momenti praetermisi, quae ipsa sola vitam dignam vivendo
    reddit; sectationem sui melioris faciendi, id est ad corpus quam
    sanissimum efficiendum et menten quam sanissimam.

    Sunt certe res aliae, sicut ad rem publicam poliendam et vitam civilem amplificandam, contra mala certandum, paupertatem plebis minuendam.

    Valete

    Edus Britannicus


    Capacitas admirandi.

    Haec qualitas cum animo vivido venit. Noster mundus enim est tam
    admirabilis et pulcher.
    Mons Everest, Aurora Borealis, fiordi Norvegici, helice duplex qua
    tenetur DNA, grata simplicitas formulae E=MC-#.
    Deinde vastitas mundi, astra praeter numerum, novi mundi semper
    creantur, universitas rerum semper expanditur.

    Omnia nostram mentem tam exiguam minantur evertere, sed tenacius conamur
    et vincimus.

    Valete

    Edus
    --- Synchronet 3.21d-Linux NewsLink 1.2
  • From Desidarius@desidarius@free.fr to alt.language.latin on Mon Jun 30 23:51:53 2025
    From Newsgroup: alt.language.latin

    Le 30/06/2025 |a 16:36, Ed Cryer a |-crit-a:
    Ed Cryer wrote:
    [..]
    Capacitas admirandi.

    Haec qualitas cum animo vivido venit. Noster mundus enim est tam
    admirabilis et pulcher.
    Mons Everest, Aurora Borealis, fiordi Norvegici, helice duplex qua
    tenetur DNA, grata simplicitas formulae E=MC-#.
    Deinde vastitas mundi, astra praeter numerum, novi mundi semper
    creantur, universitas rerum semper expanditur.

    Omnia nostram mentem tam exiguam minantur evertere, sed tenacius conamur
    et vincimus.

    Valete

    Edus

    Qualitates vibratoriae animi tui radicaliter mutaverunt inter heri
    vesperum et hanc meridiem. Personaliter te praefero animosum sicut in
    hac vespertina hora.
    Sed cur subito factus es animosus? Credo quia in hac tertia epistula te
    subito convertisti ad infinitum, ubi resident nostrae verae vires et
    nostra vera natura. Nonne aliud sumus quam pulvis stellarum? Infinitum
    sensus nostros absorbet et tamen illud continemus...

    Vale bene.
    --
    Desidarius Gallus.

    --- Synchronet 3.21d-Linux NewsLink 1.2
  • From Ed Cryer@ed@somewhere.in.the.uk to alt.language.latin on Tue Jul 1 10:50:05 2025
    From Newsgroup: alt.language.latin

    Desidarius wrote:
    Le 30/06/2025 |a 16:36, Ed Cryer a |-crit-a:
    Ed Cryer wrote:
    [..]
    Capacitas admirandi.

    Haec qualitas cum animo vivido venit. Noster mundus enim est tam
    admirabilis et pulcher.
    Mons Everest, Aurora Borealis, fiordi Norvegici, helice duplex qua
    tenetur DNA, grata simplicitas formulae E=MC-#.
    Deinde vastitas mundi, astra praeter numerum, novi mundi semper
    creantur, universitas rerum semper expanditur.

    Omnia nostram mentem tam exiguam minantur evertere, sed tenacius
    conamur et vincimus.

    Valete

    Edus

    Qualitates vibratoriae animi tui radicaliter mutaverunt inter heri
    vesperum et hanc meridiem. Personaliter te praefero animosum sicut in
    hac vespertina hora.
    Sed cur subito factus es animosus? Credo quia in hac tertia epistula te subito convertisti ad infinitum, ubi resident nostrae verae vires et
    nostra vera natura. Nonne aliud sumus quam pulvis stellarum? Infinitum sensus nostros absorbet et tamen illud continemus...

    Vale bene.

    Nihil in me percipio mutatum, amice, nisi quod de pulchritudine locutus
    sum. Forsan tu magis accommodatus sis rebus animosis.
    Pulchritudo et amor.
    Habeo paucos amicos qui me faciunt ridere etiam cum de eis cogito; atque
    intus quidam calor meum animum inundat. Spiritualitas nonne? Sed cum me
    in astra proicio potius sentio pulchritudinem quam spiritualitatem;
    nullum numen divinum sentio. Immo vero aliquid me iubet arma sumere
    contra pericula et mala quae ubique circumdant.

    Vale et valete omnes qui legatis.
    --- Synchronet 3.21d-Linux NewsLink 1.2
  • From Desidarius@desidarius@free.fr to alt.language.latin on Tue Jul 1 21:50:06 2025
    From Newsgroup: alt.language.latin

    Le 01/07/2025 |a 11:50, Ed Cryer a |-crit-a:
    [..]
    Nihil in me percipio mutatum, amice, nisi quod de pulchritudine locutus
    sum. Forsan tu magis accommodatus sis rebus animosis.
    Pulchritudo et amor.
    Habeo paucos amicos qui me faciunt ridere etiam cum de eis cogito; atque intus quidam calor meum animum inundat. Spiritualitas nonne? Sed cum me
    in astra proicio potius sentio pulchritudinem quam spiritualitatem;
    nullum numen divinum sentio. Immo vero aliquid me iubet arma sumere
    contra pericula et mala quae ubique circumdant.

    Vale et valete omnes qui legatis.

    Philosophus patriae meae, Gaston Bachelard, anno MCMXX scribebat: "Non
    habito in infinito, quia in infinito nusquam domi sum."

    Ita sententiam proferebat hominis veritatem in intimitate, non in vasto
    mundo esse.

    Intellego de quo loquimini cum stellas evocatis, et vestram convictionem partior nullum in infinito spatii et temporis locum esse ubi divinitatem invenire possis. Attamen unam certitudinem habeo: locum illum, de quo
    dicitis cum amicos vestros et cogitationes solacii plenas commemoratis,
    esse locum ubi divinum manet. Deuteronomium dicit Deum nos ad imaginem
    suam fecisse. Quod in hac affirmatione grave est, id est nos nihil nisi reflexionem esse, illum vero huius reflexionis fontem. Omnes humanae spiritualitates in hac distantia explicantur. Ergo sic: calor ille qui
    animam vestram invadit, paululum fontem simul et reflexionem revelat.

    Magnum respectum habeo erga eos qui, sicut vos, capaces sunt se extra se proicere. In universi infinito exempli gratia, sed scio sicut vos verum
    adire intimum esse.

    Ubi lacrimae sunt, ibi Deus quoque plorat.
    --
    Desidarius Gallus.

    --- Synchronet 3.21d-Linux NewsLink 1.2
  • From Ed Cryer@ed@somewhere.in.the.uk to alt.language.latin on Wed Jul 2 10:38:17 2025
    From Newsgroup: alt.language.latin

    Desidarius wrote:
    Le 01/07/2025 |a 11:50, Ed Cryer a |-crit-a:
    [..]
    Nihil in me percipio mutatum, amice, nisi quod de pulchritudine
    locutus sum. Forsan tu magis accommodatus sis rebus animosis.
    Pulchritudo et amor.
    Habeo paucos amicos qui me faciunt ridere etiam cum de eis cogito;
    atque intus quidam calor meum animum inundat. Spiritualitas nonne? Sed
    cum me in astra proicio potius sentio pulchritudinem quam
    spiritualitatem; nullum numen divinum sentio. Immo vero aliquid me
    iubet arma sumere contra pericula et mala quae ubique circumdant.

    Vale et valete omnes qui legatis.

    Philosophus patriae meae, Gaston Bachelard, anno MCMXX scribebat: "Non habito in infinito, quia in infinito nusquam domi sum."

    Ita sententiam proferebat hominis veritatem in intimitate, non in vasto mundo esse.

    Intellego de quo loquimini cum stellas evocatis, et vestram convictionem partior nullum in infinito spatii et temporis locum esse ubi divinitatem invenire possis. Attamen unam certitudinem habeo: locum illum, de quo dicitis cum amicos vestros et cogitationes solacii plenas commemoratis,
    esse locum ubi divinum manet. Deuteronomium dicit Deum nos ad imaginem
    suam fecisse. Quod in hac affirmatione grave est, id est nos nihil nisi reflexionem esse, illum vero huius reflexionis fontem. Omnes humanae spiritualitates in hac distantia explicantur. Ergo sic: calor ille qui animam vestram invadit, paululum fontem simul et reflexionem revelat.

    Magnum respectum habeo erga eos qui, sicut vos, capaces sunt se extra se proicere. In universi infinito exempli gratia, sed scio sicut vos verum adire intimum esse.

    Ubi lacrimae sunt, ibi Deus quoque plorat.


    Tuus Deus (si vere plorat ubi plorant homines) habet lacrimas praeter
    numerum.
    Aeneidemne legisti? Aeneas et socii Carthaginem appropinquant ubi
    templum nuper erectum vident. In latere sunt imagines Troiae et eius
    cladis recentis. Aeneas "Sunt lacrimae rerum" inquit.
    Quid si ille heros inter sepulcra bellorum mundialium (praecipue ea in
    Francia vel Belgio) ambularet? Forsan esse lacrimas mundorum diceret.
    Quid si matres hodie in Gaza suos filios plorantes videret?

    Questionem simplicem coram toto genere humano pono. Estne sapientiae res humanas in manibus talis Dei relinquere?

    Vale et valeant qui legant.

    Edus Britannicus
    --- Synchronet 3.21d-Linux NewsLink 1.2
  • From Desidarius@desidarius@free.fr to alt.language.latin on Thu Jul 3 06:24:45 2025
    From Newsgroup: alt.language.latin

    Le 02/07/2025 |a 11:38, Ed Cryer a |-crit-a:
    [..]
    Tuus Deus (si vere plorat ubi plorant homines) habet lacrimas praeter numerum.
    Aeneidemne legisti? Aeneas et socii Carthaginem appropinquant ubi
    templum nuper erectum vident. In latere sunt imagines Troiae et eius
    cladis recentis. Aeneas "Sunt lacrimae rerum" inquit.
    Quid si ille heros inter sepulcra bellorum mundialium (praecipue ea in Francia vel Belgio) ambularet? Forsan esse lacrimas mundorum diceret.
    Quid si matres hodie in Gaza suos filios plorantes videret?

    Questionem simplicem coram toto genere humano pono. Estne sapientiae res humanas in manibus talis Dei relinquere?

    Vale et valeant qui legant.

    Edus Britannicus

    Non credo deum bombardare Gazam, neque voluisse die septimo octobris
    anni MMXXIII, neque suscitasse duas bella mundana. Hannah Arendt hoc
    vocabat "banalitas mali", hoc est velle invenire explanationem ubi sola incomprehensibilis insania locum habet. Praeterea res humanae non sunt
    in manibus dei: libero arbitrio utimur, omnia haec scelera et
    abominationes nostrae sunt. Haec sunt eorum, mea, tua.

    Sed recte dicitis: lacrimae innumerabiles sunt... Et incurabiles sumus,
    quia gustus noster pro violentia in natura nostra est. Sicut ubique in
    mundo qui nos circumdat: nonne vita quorumdam morte aliorum nutritur?

    Cum observantia.
    --
    Desidarius Gallus.

    --- Synchronet 3.21d-Linux NewsLink 1.2