• Regulus et Vulpes.

    From Desidarius@desidarius@free.fr to alt.language.latin on Fri May 30 05:18:35 2025
    From Newsgroup: alt.language.latin

    Regulus, vel pueri soli sapiunt.
    Antonius de sancto exuperio.
    Ab Augusto Haury in latinum conversus.

    Capitulum XXI
    Vulpes et Regulus.


    Tum ipsum prodiit vulpes.
    VULPES. rCo Salve.
    REG. rCo Salve.
    Quod cum regulus urbane respondisset, se convertit nec quidquam vidit.

    Tum vox:
    VUL. rCo Hic sum ... sub malo.
    REG. rCo Quae bestia es? valde venusta es.
    VUL. rCo Vulpes sum.
    Quam regulus invitavit:
    REG. rCo Veni mecum lusum . Adeo tristis sum.
    VUL. rCo Tecum ludere non possum . Nam non mansueta sum .
    REG. rCo Hem! da mihi veniam.
    Sed, cum regulus paulisper commentatus esset, haec addidit:
    REG. rCo Quid significat mansuescere?
    VUL. rCo Non nostras es. Quid quaeris?
    REG. rCo Homines quaero. Sed quid significat mansuescere?
    VUL. rCo Homines arcus tonantes habent et venantur. Perquam molestum est! Gallinas etiam alunt. Hac una re utiles sunt. Gallinas quaeris?
    REG. rCo non gallinas quaero. Amicos quaeros. Sed quid significat
    mansuescere?
    VUL. rCo Illud nimis obsolevit. Hoc significat, vinculis conjungi.
    REG. rCo Vinculis conjungi?
    VUL. rCo Ita plane. Nam tu puer centum milibus puerorum similis mihi
    etiamnunc videris esse. Neque ego te indigeo, nec tu me. Tibi vulpes
    centum milibus vulpium similis esse videor. Sin autem me mansueveris,
    alter altero indigebimus. Ut tu mihi inter omnes singularis esse
    videberis, sic ego tibi inter omnes singularis videbor esse.
    REG. rCo Jam intellegere incipio. Flos est... a quo me mansuefactum esse
    puto.
    VUL. rCo Fortasse ita est. In terra enim res cujuscumque modi evenire
    videmus.
    REG. rCo Mehercule hoc non in terra evenit.
    Cum ea regulus diceret, vulpi exspectationem magnam movere visus est.
    VUL. rCo In alia stella?
    REG. rCo Ita est.
    VUL. rCo Sunt in stella illa venatores?
    REG. rCo Nulli sunt.
    VUL. rCo Id quidem plurimi est! Sunt et gallinae?
    REG. rCo Nullae sunt.
    Tum vulpes suspirans:
    VUL. rCo Nihil perfectum atque absolutum est, inquit.
    Sed ad propositum rediit:
    VUL. rCo Aetatem nimis aequabiliter ago. Ego venor gallinas, homines me.
    Omnes autem homines inter se
    similes sunt et omnes gallinae inter se similes sunt. Subodiosa igitur
    vita mea est. At si me mansueveris, ea tanquam aprica fiet. Gressus
    sonitum novero qui ceteris dissimilis erit. Ceteris enim admoneor ut
    sub terram surrepam . Tuo a cuniculo meo quasi carmine quodam evocabor.
    Jam vero aspice! Videsne illic segetes? Equidem pane non vescor. Mihi frumentum inutile est. Segetes igitur nihil me admonent. Id quidem
    luctuosum est. At tu aureo capillo es. Ergo incredibiliter gaudebo ubi
    me mansueveris. Frumenta, quae aurea sint, me de te admonebunt et
    murmure delectabor per frumenta flantis aurae...
    Conticuit vulpes et regulum diu contuita est. Tandem :
    VUL. rCo Quaeso... mansuesce me, inquit!...
    Cui regulus respondit:
    REG. rCo Libenter quidem , sed mihi non multum vacui temporis est. Sunt
    et amici inveniendi et multa cognoscenda.
    VUL. rCo Id unum noveris quod mansueveris. Homines nullius jam rei cognoscendae spatium habent. Res ad usus domesticos confectas ac
    praeparatas a propolis emunt. Cum autem amici nusquam veneant, homines
    amicos jam nullos habent. Si igitur amicum parare vis, mansuesce me.
    REG. rCo Quid faciendum est?
    Cui vulpes respondit:
    VUL. rCo Etiam atque etiam sustentandum ac prolatandum. Primum aliquo intervallo interjecto sic in herba consides. Ego autem te limis
    aspiciam nec tu verbum ullum facies: e verbis ambigue positis discordiae exsistunt.
    Se tibi in dies singulos paulo propius assidere licebit...
    Postridie revisit eam regulus. Cui vulpes:
    VUL. rCo Commodius fecisses, inquit, si eadem hora me revisisses. Nam si
    vel quarta postmeridiana hora venies, a tertia beata esse incipiam . Quo
    magis haec cedet, eo beatior esse mihi videbor. Quarta moveri ac
    sollicitari jam incipiam ; sic quanti sit vita beata reperiam . At si
    tempore quovis venies, nunquam sciam quota hora me animo tanquam decorum vestitum induere oporteat. Sollemnia quaedam constitui opus est.
    REG. rCo Quid est sollemne quiddam ?
    VUL. rCo Hoc quoque nimis obsolevit. Propter hoc dies quidam a ceteris
    diebus differt et hora quaedam a ceteris horis. Veluti hoc apud
    venatores meos sollemne est ut Jovis die quoque cum puellis viculi
    choros agant. Itaque Jovis die mirifice fruor! Usque ad vineam ambulare soleo. Sin venatores die quolibet choros agerent, omnes dies inter se similes essent neque ego unquam feriata essem .
    Regulus igitur vulpem mansuevit. Ubi autem tempus profectionis appropinquavit, vulpes:
    VUL. rCo A !... flebo, inquit.
    REG. rCo Tua quidem culpa est. Non ego tibi quidquam mali optabam, sed tu
    a me mansuesci voluisti.
    VUL. rCo Ita plane.
    REG. rCo At jam flebis!
    VUL. rCo Ita plane.
    REG. rCo Nihil igitur lucri fecisti.
    VUL. rCo Immo lucrum feci propter istum frumentorum colorem.
    ...
    --
    Desidarius Gallus.
    --- Synchronet 3.21d-Linux NewsLink 1.2
  • From Ed Cryer@ed@somewhere.in.the.uk to alt.language.latin on Fri May 30 16:24:57 2025
    From Newsgroup: alt.language.latin

    Desidarius wrote:
    Regulus, vel pueri soli sapiunt.
    Antonius de sancto exuperio.
    Ab Augusto Haury in latinum conversus.

    Capitulum XXI
    Vulpes et Regulus.


    Homo sapiens nostrum planetam iamdudum mansuevit. Nunc tamen natura
    titubat et labat sub nostro regno. Etiam balaenae inter alios pisces strangulantur rebus plasticis; aestuaria et flumina his implentur. Tot
    genera animalium sub nostris manibus paene ad interitum peragitati sunt.
    Atque his diebus ipse planeta in vitae discrimine iacet dum nos in
    caelos virus venenumque mittimus.

    Edus

    --- Synchronet 3.21d-Linux NewsLink 1.2
  • From Desidarius@desidarius@free.fr to alt.language.latin on Fri May 30 21:54:24 2025
    From Newsgroup: alt.language.latin

    Le 30/05/2025 |a 17:24, Ed Cryer a |-crit-a:
    Desidarius wrote:
    Regulus, vel pueri soli sapiunt.
    Antonius de sancto exuperio.
    Ab Augusto Haury in latinum conversus.

    Capitulum XXI
    Vulpes et Regulus.


    Homo sapiens nostrum planetam iamdudum mansuevit. Nunc tamen natura
    titubat et labat sub nostro regno. Etiam balaenae inter-a alios pisces strangulantur rebus plasticis; aestuaria et flumina his implentur. Tot genera animalium sub nostris manibus paene ad interitum peragitati sunt. Atque his diebus ipse planeta in vitae discrimine iacet dum nos in
    caelos virus venenumque mittimus.

    Edus


    Nolite timere: natura humanitati supererit, iam enim omnibus
    calamitatibus resistere potuisse probavit. Et humanitas quoque bona
    habet, ut exempli gratia "Edus Britannus" qui hoc triste saeculum certe
    aliquo modo illuminat atque exhilarat, nonne? :)
    --
    Desidarius Gallus.

    --- Synchronet 3.21d-Linux NewsLink 1.2
  • From t400ec@eminmn@usinternet.com to alt.language.latin on Mon Jun 9 13:08:19 2025
    From Newsgroup: alt.language.latin

    Gratias tibi ago cumulatas, Alter Erasme.

    "Ac laetiti-U adficior et omn-os stellae l-oniter
    r-2dent."

    On 5/29/2025 22:18, Desidarius wrote:
    Regulus, vel pueri soli sapiunt.
    Antonius de sancto exuperio.
    Ab Augusto Haury in latinum conversus.

    Capitulum XXI
    Vulpes et Regulus.


    Tum ipsum prodiit vulpes.
    VULPES. rCo Salve.
    REG. rCo Salve.
    Quod cum regulus urbane respondisset, se convertit-a nec quidquam vidit.

    Tum vox:
    VUL. rCo Hic sum ... sub malo.
    REG. rCo Quae bestia es? valde venusta es.
    VUL. rCo Vulpes sum.
    Quam regulus invitavit:
    REG. rCo Veni mecum lusum . Adeo tristis sum.
    VUL. rCo Tecum ludere non possum . Nam non mansueta sum .
    REG. rCo Hem! da mihi veniam.
    Sed, cum regulus paulisper commentatus esset, haec-a addidit:
    REG. rCo Quid significat mansuescere?
    VUL. rCo Non nostras es. Quid quaeris?
    REG. rCo Homines quaero. Sed quid significat mansuescere?
    VUL. rCo Homines arcus tonantes habent et venantur.-a Perquam molestum est! Gallinas etiam alunt. Hac una re utiles sunt. Gallinas quaeris?
    REG. rCo non gallinas quaero. Amicos quaeros. Sed quid significat mansuescere?
    VUL. rCo Illud nimis obsolevit. Hoc significat, vinculis-a conjungi.
    REG. rCo Vinculis conjungi?
    VUL. rCo Ita plane. Nam tu puer centum milibus puerorum similis mihi etiamnunc videris esse. Neque ego te-a indigeo, nec tu me. Tibi vulpes centum milibus vulpium similis esse videor. Sin autem me mansueveris,
    alter altero indigebimus. Ut tu mihi inter omnes singularis esse
    videberis, sic ego tibi inter omnes singularis videbor esse.
    REG. rCo Jam intellegere incipio. Flos est... a quo me mansuefactum esse puto.
    VUL. rCo Fortasse ita est. In terra enim res cujuscumque modi evenire videmus.
    REG. rCo Mehercule hoc non in terra evenit.
    Cum ea regulus diceret, vulpi exspectationem magnam movere visus est.
    VUL. rCo In alia stella?
    REG. rCo Ita est.
    VUL. rCo Sunt in stella illa venatores?
    REG. rCo Nulli sunt.
    VUL. rCo Id quidem plurimi est! Sunt et gallinae?
    REG. rCo Nullae sunt.
    Tum vulpes suspirans:
    VUL. rCo Nihil perfectum atque absolutum est, inquit.
    Sed ad propositum rediit:
    VUL. rCo Aetatem nimis aequabiliter ago. Ego venor gallinas, homines me. Omnes autem homines inter se
    similes sunt et omnes gallinae inter se similes sunt. Subodiosa igitur
    vita mea est. At si me mansueveris, ea tanquam-a aprica fiet. Gressus sonitum novero qui ceteris dissimilis-a erit. Ceteris enim admoneor ut
    sub terram surrepam . Tuo-a a cuniculo meo quasi carmine quodam evocabor. Jam-a vero aspice! Videsne illic segetes? Equidem pane non-a vescor. Mihi frumentum inutile est. Segetes igitur nihil me admonent. Id quidem
    luctuosum est. At tu aureo-a capillo es. Ergo incredibiliter gaudebo ubi
    me mansueveris. Frumenta, quae aurea sint, me de te admonebunt et
    murmure delectabor per frumenta flantis aurae...
    Conticuit vulpes et regulum diu contuita est.-a Tandem :
    VUL. rCo Quaeso... mansuesce me, inquit!...
    Cui regulus respondit:
    REG. rCo Libenter quidem , sed mihi non multum vacui-a temporis est. Sunt
    et amici inveniendi et multa cognoscenda.
    VUL. rCo Id unum noveris quod mansueveris. Homines-a nullius jam rei cognoscendae spatium habent. Res ad usus-a domesticos confectas ac praeparatas a propolis emunt.-a Cum autem amici nusquam veneant, homines amicos jam-a nullos habent. Si igitur amicum parare vis, mansuesce me.
    REG. rCo Quid faciendum est?
    Cui vulpes respondit:
    VUL. rCo Etiam atque etiam sustentandum ac prolatandum. Primum aliquo intervallo interjecto sic in herba-a consides. Ego autem te limis
    aspiciam nec tu verbum ullum facies: e verbis ambigue positis discordiae exsistunt.
    Se tibi in dies singulos paulo propius assidere licebit...
    Postridie revisit eam regulus. Cui vulpes:
    VUL. rCo Commodius fecisses, inquit, si eadem hora me revisisses. Nam si
    vel quarta postmeridiana hora venies, a tertia beata esse incipiam . Quo magis haec cedet,-a eo beatior esse mihi videbor. Quarta moveri ac sollicitari-a jam incipiam ; sic quanti sit vita beata reperiam . At si tempore quovis venies, nunquam sciam quota hora me animo tanquam decorum vestitum induere oporteat. Sollemnia-a quaedam constitui opus est.
    REG. rCo Quid est sollemne quiddam ?
    VUL. rCo Hoc quoque nimis obsolevit. Propter hoc dies quidam a ceteris diebus differt et hora quaedam a ceteris-a horis. Veluti hoc apud
    venatores meos sollemne est ut Jovis die quoque cum puellis viculi
    choros agant. Itaque-a Jovis die mirifice fruor! Usque ad vineam ambulare soleo.-a Sin venatores die quolibet choros agerent, omnes dies-a inter se similes essent neque ego unquam feriata essem .
    Regulus igitur vulpem-a mansuevit. Ubi autem-a tempus profectionis appropinquavit, vulpes:
    VUL. rCo A !... flebo, inquit.
    REG. rCo Tua quidem culpa est. Non ego tibi quidquam mali optabam, sed tu
    a me mansuesci voluisti.
    VUL. rCo Ita plane.
    REG. rCo At jam flebis!
    VUL. rCo Ita plane.
    REG. rCo Nihil igitur lucri fecisti.
    VUL. rCo Immo lucrum feci propter istum frumentorum colorem.
    ...
    --- Synchronet 3.21d-Linux NewsLink 1.2
  • From Desidarius@desidarius@free.fr to alt.language.latin on Mon Jun 9 22:37:47 2025
    From Newsgroup: alt.language.latin

    Le 09/06/2025 |a 20:08, t400ec a |-crit-a:
    Gratias tibi ago cumulatas, Alter Erasme.

    "Ac laetiti-U adficior et omn-os stellae l-oniter
    r-2dent."

    [..]


    Erasmus? Pro "Stultiti|a laus"?
    :)
    --
    Desidarius Gallus.

    --- Synchronet 3.21d-Linux NewsLink 1.2
  • From t400ec@eminmn@usinternet.com to alt.language.latin on Mon Jun 9 15:42:34 2025
    From Newsgroup: alt.language.latin



    On 6/9/2025 15:37, Desidarius wrote:
    Le 09/06/2025 |a 20:08, t400ec a |-crit-a:
    Gratias tibi ago cumulatas, Alter Erasme.

    "Ac laetiti-U adficior et omn-os stellae l-oniter
    r-2dent."

    [..]


    Erasmus? Pro "Stultiti|a laus"?
    :)

    Minime quidem! Desidarius pro Desiderio.

    ed
    --- Synchronet 3.21d-Linux NewsLink 1.2
  • From t400ec@eminmn@usinternet.com to alt.language.latin on Wed Jun 18 20:42:56 2025
    From Newsgroup: alt.language.latin

    Eduardus Desidario et ceteris:


    Nuper spectavi pelliculam cinematicam Francicam c. t. De humani corporis fabrica, non documentaria de Vesalii magno opere sed florilegium
    scaenarum excerptarum e vita diaria aliquot nosocomiorum prope Lutetiam Parisiorum.* Mihi saltem est exemplum Cinema Verit|-. Prope finem
    narrationis inter convivium histrio mulier (vel fortasse re vera
    operaria administrix nosocomii), migrationem unius medicorum ad Novam
    Angliam (C.F.A.) nuntiavit et appellationem finivit loco citato ex
    operibus Antoni Comes Sancti Exsuperiii cuius verba non ex amussim
    memini sed sensus fuit:

    The challenge is not to predict possible futures but to make one of them actual.

    Difficile exsuperandum non est futura possibilia praedicere sed unum
    eorum rem veram efficere.

    Tune, Desidari, hoc dictum hominis volaticus cognoscis?

    * p.s.
    Chirurgiae quas recognovi fuerant:

    Sectio Caesariana
    Prostatectomia Robotica
    Correctio orthotica spinae severe recurvatae

    p.p.s. Tune, Desidari, typis haec omnia de exemplari chartaceo
    exscripsisti, an tibi est versio illius Haury machinae legibilis?

    On 5/29/2025 22:18, Desidarius wrote:
    Regulus, vel pueri soli sapiunt.
    Antonius de sancto exuperio.
    Ab Augusto Haury in latinum conversus.

    Capitulum XXI
    Vulpes et Regulus.


    Tum ipsum prodiit vulpes.
    VULPES. rCo Salve.
    REG. rCo Salve.
    Quod cum regulus urbane respondisset, se convertit-a nec quidquam vidit.

    Tum vox:
    VUL. rCo Hic sum ... sub malo.
    REG. rCo Quae bestia es? valde venusta es.
    VUL. rCo Vulpes sum.
    Quam regulus invitavit:
    REG. rCo Veni mecum lusum . Adeo tristis sum.
    VUL. rCo Tecum ludere non possum . Nam non mansueta sum .
    REG. rCo Hem! da mihi veniam.
    Sed, cum regulus paulisper commentatus esset, haec-a addidit:
    REG. rCo Quid significat mansuescere?
    VUL. rCo Non nostras es. Quid quaeris?
    REG. rCo Homines quaero. Sed quid significat mansuescere?
    VUL. rCo Homines arcus tonantes habent et venantur.-a Perquam molestum est! Gallinas etiam alunt. Hac una re utiles sunt. Gallinas quaeris?
    REG. rCo non gallinas quaero. Amicos quaeros. Sed quid significat mansuescere?
    VUL. rCo Illud nimis obsolevit. Hoc significat, vinculis-a conjungi.
    REG. rCo Vinculis conjungi?
    VUL. rCo Ita plane. Nam tu puer centum milibus puerorum similis mihi etiamnunc videris esse. Neque ego te-a indigeo, nec tu me. Tibi vulpes centum milibus vulpium similis esse videor. Sin autem me mansueveris,
    alter altero indigebimus. Ut tu mihi inter omnes singularis esse
    videberis, sic ego tibi inter omnes singularis videbor esse.
    REG. rCo Jam intellegere incipio. Flos est... a quo me mansuefactum esse puto.
    VUL. rCo Fortasse ita est. In terra enim res cujuscumque modi evenire videmus.
    REG. rCo Mehercule hoc non in terra evenit.
    Cum ea regulus diceret, vulpi exspectationem magnam movere visus est.
    VUL. rCo In alia stella?
    REG. rCo Ita est.
    VUL. rCo Sunt in stella illa venatores?
    REG. rCo Nulli sunt.
    VUL. rCo Id quidem plurimi est! Sunt et gallinae?
    REG. rCo Nullae sunt.
    Tum vulpes suspirans:
    VUL. rCo Nihil perfectum atque absolutum est, inquit.
    Sed ad propositum rediit:
    VUL. rCo Aetatem nimis aequabiliter ago. Ego venor gallinas, homines me. Omnes autem homines inter se
    similes sunt et omnes gallinae inter se similes sunt. Subodiosa igitur
    vita mea est. At si me mansueveris, ea tanquam-a aprica fiet. Gressus sonitum novero qui ceteris dissimilis-a erit. Ceteris enim admoneor ut
    sub terram surrepam . Tuo-a a cuniculo meo quasi carmine quodam evocabor. Jam-a vero aspice! Videsne illic segetes? Equidem pane non-a vescor. Mihi frumentum inutile est. Segetes igitur nihil me admonent. Id quidem
    luctuosum est. At tu aureo-a capillo es. Ergo incredibiliter gaudebo ubi
    me mansueveris. Frumenta, quae aurea sint, me de te admonebunt et
    murmure delectabor per frumenta flantis aurae...
    Conticuit vulpes et regulum diu contuita est.-a Tandem :
    VUL. rCo Quaeso... mansuesce me, inquit!...
    Cui regulus respondit:
    REG. rCo Libenter quidem , sed mihi non multum vacui-a temporis est. Sunt
    et amici inveniendi et multa cognoscenda.
    VUL. rCo Id unum noveris quod mansueveris. Homines-a nullius jam rei cognoscendae spatium habent. Res ad usus-a domesticos confectas ac praeparatas a propolis emunt.-a Cum autem amici nusquam veneant, homines amicos jam-a nullos habent. Si igitur amicum parare vis, mansuesce me.
    REG. rCo Quid faciendum est?
    Cui vulpes respondit:
    VUL. rCo Etiam atque etiam sustentandum ac prolatandum. Primum aliquo intervallo interjecto sic in herba-a consides. Ego autem te limis
    aspiciam nec tu verbum ullum facies: e verbis ambigue positis discordiae exsistunt.
    Se tibi in dies singulos paulo propius assidere licebit...
    Postridie revisit eam regulus. Cui vulpes:
    VUL. rCo Commodius fecisses, inquit, si eadem hora me revisisses. Nam si
    vel quarta postmeridiana hora venies, a tertia beata esse incipiam . Quo magis haec cedet,-a eo beatior esse mihi videbor. Quarta moveri ac sollicitari-a jam incipiam ; sic quanti sit vita beata reperiam . At si tempore quovis venies, nunquam sciam quota hora me animo tanquam decorum vestitum induere oporteat. Sollemnia-a quaedam constitui opus est.
    REG. rCo Quid est sollemne quiddam ?
    VUL. rCo Hoc quoque nimis obsolevit. Propter hoc dies quidam a ceteris diebus differt et hora quaedam a ceteris-a horis. Veluti hoc apud
    venatores meos sollemne est ut Jovis die quoque cum puellis viculi
    choros agant. Itaque-a Jovis die mirifice fruor! Usque ad vineam ambulare soleo.-a Sin venatores die quolibet choros agerent, omnes dies-a inter se similes essent neque ego unquam feriata essem .
    Regulus igitur vulpem-a mansuevit. Ubi autem-a tempus profectionis appropinquavit, vulpes:
    VUL. rCo A !... flebo, inquit.
    REG. rCo Tua quidem culpa est. Non ego tibi quidquam mali optabam, sed tu
    a me mansuesci voluisti.
    VUL. rCo Ita plane.
    REG. rCo At jam flebis!
    VUL. rCo Ita plane.
    REG. rCo Nihil igitur lucri fecisti.
    VUL. rCo Immo lucrum feci propter istum frumentorum colorem.
    ...
    --- Synchronet 3.21d-Linux NewsLink 1.2
  • From Desidarius@desidarius@free.fr to alt.language.latin on Thu Jun 19 09:56:37 2025
    From Newsgroup: alt.language.latin

    Le 19/06/2025 |a 03:42, t400ec a |-crit-a:
    Eduardus Desidario et ceteris:


    Nuper spectavi pelliculam cinematicam Francicam c. t. De humani corporis fabrica, non documentaria de Vesalii magno opere sed florilegium
    scaenarum excerptarum e vita diaria aliquot nosocomiorum prope Lutetiam Parisiorum.* Mihi saltem est exemplum Cinema Verit|-. Prope finem narrationis inter convivium histrio mulier (vel fortasse re vera
    operaria administrix nosocomii), migrationem unius medicorum ad Novam Angliam (C.F.A.) nuntiavit et appellationem finivit loco citato ex operibus-a Antoni Comes Sancti Exsuperiii cuius verba non ex amussim
    memini sed sensus fuit:

    The challenge is not to predict possible futures but to make one of them actual.

    Difficile exsuperandum non est futura possibilia praedicere sed unum
    eorum rem veram efficere.

    Tune, Desidari, hoc dictum hominis volaticus cognoscis?
    [..]

    Citatio Sancti Exuperii est "Quod ad futurum attinet, non agitur de eo praeviendo, sed de eo possibile reddendo". Eius fons est in libro suo "Citadelle".

    Quod ad "Regulus" attinet, textum hunc ex capite XXI transcripsi ex
    editione anno 1985 a "Harcourt Brace & Company New york" impressa.
    Versionem electronicam huius libri non habeo, sed si aliquando exstaret,
    eam statim emerem ut ea in "Kindle" meo frui possem, quoniam haec
    lectrix dictionarium Latinum habet instructum.

    Valete!
    --
    Desidarius Gallus.

    --- Synchronet 3.21d-Linux NewsLink 1.2
  • From t400ec@eminmn@usinternet.com to alt.language.latin on Fri Jun 27 16:09:27 2025
    From Newsgroup: alt.language.latin

    Eduardus Desidario sal.:

    Repperi in internet archive:

    https://archive.org/details/LATIN_201811

    Textus planus esse videtur satis corruptum sed .pdf est legibile. Mihi
    est exemplar nunc machinae legibile cui addam macra. Possibile est
    characteres in filo .pdf ope programmatis c.t. gimagereader recognoscere
    (ocr) quod bene operatur in systematibus operativis Fenestallarum et Linux.

    vale

    On 6/19/2025 02:56, Desidarius wrote:
    Le 19/06/2025 |a 03:42, t400ec a |-crit-a:
    Eduardus Desidario et ceteris:


    Nuper spectavi pelliculam cinematicam Francicam c. t. De humani
    corporis fabrica, non documentaria de Vesalii magno opere sed
    florilegium scaenarum excerptarum e vita diaria aliquot nosocomiorum
    prope Lutetiam Parisiorum.* Mihi saltem est exemplum Cinema Verit|-.
    Prope finem narrationis inter convivium histrio mulier (vel fortasse
    re vera operaria administrix nosocomii), migrationem unius medicorum
    ad Novam Angliam (C.F.A.) nuntiavit et appellationem finivit loco
    citato ex operibus-a Antoni Comes Sancti Exsuperiii cuius verba non ex
    amussim memini sed sensus fuit:

    The challenge is not to predict possible futures but to make one of
    them actual.

    Difficile exsuperandum non est futura possibilia praedicere sed unum
    eorum rem veram efficere.

    Tune, Desidari, hoc dictum hominis volaticus cognoscis?
    [..]

    Citatio Sancti Exuperii est "Quod ad futurum attinet, non agitur de eo praeviendo, sed de eo possibile reddendo". Eius fons est in libro suo "Citadelle".

    Quod ad "Regulus" attinet, textum hunc ex capite XXI transcripsi ex
    editione anno 1985 a "Harcourt Brace & Company New york" impressa.
    Versionem electronicam huius libri non habeo, sed si aliquando exstaret,
    eam statim emerem ut ea in "Kindle" meo frui possem, quoniam haec
    lectrix dictionarium Latinum habet instructum.

    Valete!
    --- Synchronet 3.21d-Linux NewsLink 1.2
  • From Ed Cryer@ed@somewhere.in.the.uk to alt.language.latin on Sat Jun 28 10:32:58 2025
    From Newsgroup: alt.language.latin

    t400ec wrote:
    Eduardus Desidario sal.:

    Repperi in internet archive:

    https://archive.org/details/LATIN_201811

    Textus planus esse videtur satis corruptum sed .pdf est legibile. Mihi
    est exemplar nunc machinae legibile cui addam macra. Possibile est characteres in filo .pdf ope programmatis c.t. gimagereader recognoscere (ocr) quod bene operatur in systematibus operativis Fenestallarum et Linux.

    vale

    On 6/19/2025 02:56, Desidarius wrote:
    Le 19/06/2025 |a 03:42, t400ec a |-crit-a:
    Eduardus Desidario et ceteris:


    Nuper spectavi pelliculam cinematicam Francicam c. t. De humani
    corporis fabrica, non documentaria de Vesalii magno opere sed
    florilegium scaenarum excerptarum e vita diaria aliquot nosocomiorum
    prope Lutetiam Parisiorum.* Mihi saltem est exemplum Cinema Verit|-.
    Prope finem narrationis inter convivium histrio mulier (vel fortasse
    re vera operaria administrix nosocomii), migrationem unius medicorum
    ad Novam Angliam (C.F.A.) nuntiavit et appellationem finivit loco
    citato ex operibus-a Antoni Comes Sancti Exsuperiii cuius verba non ex
    amussim memini sed sensus fuit:

    The challenge is not to predict possible futures but to make one of
    them actual.

    Difficile exsuperandum non est futura possibilia praedicere sed unum
    eorum rem veram efficere.

    Tune, Desidari, hoc dictum hominis volaticus cognoscis?
    [..]

    Citatio Sancti Exuperii est "Quod ad futurum attinet, non agitur de eo
    praeviendo, sed de eo possibile reddendo". Eius fons est in libro suo
    "Citadelle".

    Quod ad "Regulus" attinet, textum hunc ex capite XXI transcripsi ex
    editione anno 1985 a "Harcourt Brace & Company New york" impressa.
    Versionem electronicam huius libri non habeo, sed si aliquando
    exstaret, eam statim emerem ut ea in "Kindle" meo frui possem, quoniam
    haec lectrix dictionarium Latinum habet instructum.

    Valete!

    Edus Britannus Eduardo salutem plurimam.

    Sub meis manibus et in mea machina optime operatur FreeOCR. http://www.paperfile.net/download2.html

    Librum modo EPUB formatum in illo archivo animadverti; is facilior foret tractare.

    Vale et valete
    Edus

    --- Synchronet 3.21d-Linux NewsLink 1.2
  • From t400ec@eminmn@usinternet.com to alt.language.latin on Sat Jun 28 09:41:59 2025
    From Newsgroup: alt.language.latin



    On 6/28/2025 04:32, Ed Cryer wrote:
    t400ec wrote:
    Eduardus Desidario sal.:

    Repperi in internet archive:

    https://archive.org/details/LATIN_201811

    Textus planus esse videtur satis corruptum sed .pdf est legibile. Mihi
    est exemplar nunc machinae legibile cui addam macra. Possibile est
    characteres in filo .pdf ope programmatis c.t. gimagereader
    recognoscere (ocr) quod bene operatur in systematibus operativis
    Fenestallarum et Linux.

    vale

    On 6/19/2025 02:56, Desidarius wrote:
    Le 19/06/2025 |a 03:42, t400ec a |-crit-a:
    Eduardus Desidario et ceteris:


    Nuper spectavi pelliculam cinematicam Francicam c. t. De humani
    corporis fabrica, non documentaria de Vesalii magno opere sed
    florilegium scaenarum excerptarum e vita diaria aliquot nosocomiorum
    prope Lutetiam Parisiorum.* Mihi saltem est exemplum Cinema Verit|-.
    Prope finem narrationis inter convivium histrio mulier (vel fortasse
    re vera operaria administrix nosocomii), migrationem unius medicorum
    ad Novam Angliam (C.F.A.) nuntiavit et appellationem finivit loco
    citato ex operibus-a Antoni Comes Sancti Exsuperiii cuius verba non
    ex amussim memini sed sensus fuit:

    The challenge is not to predict possible futures but to make one of
    them actual.

    Difficile exsuperandum non est futura possibilia praedicere sed unum
    eorum rem veram efficere.

    Tune, Desidari, hoc dictum hominis volaticus cognoscis?
    [..]

    Citatio Sancti Exuperii est "Quod ad futurum attinet, non agitur de
    eo praeviendo, sed de eo possibile reddendo". Eius fons est in libro
    suo "Citadelle".

    Quod ad "Regulus" attinet, textum hunc ex capite XXI transcripsi ex
    editione anno 1985 a "Harcourt Brace & Company New york" impressa.
    Versionem electronicam huius libri non habeo, sed si aliquando
    exstaret, eam statim emerem ut ea in "Kindle" meo frui possem,
    quoniam haec lectrix dictionarium Latinum habet instructum.

    Valete!

    Edus Britannus Eduardo salutem plurimam.

    Sub meis manibus et in mea machina optime operatur FreeOCR. http://www.paperfile.net/download2.html

    Librum modo EPUB formatum in illo archivo animadverti; is facilior foret tractare.

    Vale et valete
    Edus


    Eduardus Edo et Desidario sal.:

    Abhinc 5 vel 6 annos id programma adhibere conatus sum sed fontes
    codicum desunt (non est gpl licentia neque possum operari facere in
    Linux). Ceterum ab auctoribus sarta tecta non conservatur. Novissima
    versio est ex anno 2015 (gimagereader ex anno 2024).

    https://github.com/manisandro/gImageReader

    Omnes formatus ex imaginibus scansitatis pendent et necesse est etiam
    exemplar chartaceum recensere. E.g.:
    "
    Quand nous e|+mes march|-, des heures, en silence, la nuit
    tomba, et les |-toiles commenc|?rent de s'|-clairer. Je les aperce-
    vais comme en r|-ve, ayant un peu de fi|?vre, |a cause de ma soif.
    Les mots du petit prince dansaient dans ma m|-moire :

    - Tu as donc soif, toi aussi ? lui demandai-je.

    Mais il ne r|-pondit pas |a ma question. Il me dit simple
    ment :

    - L'eau peut aussi |-tre bonne pour le c+our...
    "
    In illius Haury versione Latina pro 'animo' legimus 'amino' etiam in
    exemplare chartaceo, quem errorem correxi:
    "
    POSTQUAM ALIQUOT HORAS taciti incessimus,
    advesperavit et stellae lucere coeperunt. Quas dum
    quasi in somnis conspicio, quia febriculam nimirum
    propter sitim hanc habebam, ea quae regulus dixerat
    animo* cum jactatione quadam obversabantur. Quaesivi
    igitur ab eo num ipse sitiret. Ille autem ad id quod
    quaerebam non respondit, sed haec tantummodo dixit:

    REG. rCo Fit ut et animo aqua jucunda sit.
    "

    valete
    --- Synchronet 3.21d-Linux NewsLink 1.2
  • From Ed Cryer@ed@somewhere.in.the.uk to alt.language.latin on Sat Jun 28 17:19:47 2025
    From Newsgroup: alt.language.latin

    t400ec wrote:


    On 6/28/2025 04:32, Ed Cryer wrote:
    t400ec wrote:
    Eduardus Desidario sal.:

    Repperi in internet archive:

    https://archive.org/details/LATIN_201811

    Textus planus esse videtur satis corruptum sed .pdf est legibile.
    Mihi est exemplar nunc machinae legibile cui addam macra. Possibile
    est characteres in filo .pdf ope programmatis c.t. gimagereader
    recognoscere (ocr) quod bene operatur in systematibus operativis
    Fenestallarum et Linux.

    vale

    On 6/19/2025 02:56, Desidarius wrote:
    Le 19/06/2025 |a 03:42, t400ec a |-crit-a:
    Eduardus Desidario et ceteris:


    Nuper spectavi pelliculam cinematicam Francicam c. t. De humani
    corporis fabrica, non documentaria de Vesalii magno opere sed
    florilegium scaenarum excerptarum e vita diaria aliquot
    nosocomiorum prope Lutetiam Parisiorum.* Mihi saltem est exemplum
    Cinema Verit|-. Prope finem narrationis inter convivium histrio
    mulier (vel fortasse re vera operaria administrix nosocomii),
    migrationem unius medicorum ad Novam Angliam (C.F.A.) nuntiavit et
    appellationem finivit loco citato ex operibus-a Antoni Comes Sancti >>>>> Exsuperiii cuius verba non ex amussim memini sed sensus fuit:

    The challenge is not to predict possible futures but to make one of >>>>> them actual.

    Difficile exsuperandum non est futura possibilia praedicere sed
    unum eorum rem veram efficere.

    Tune, Desidari, hoc dictum hominis volaticus cognoscis?
    [..]

    Citatio Sancti Exuperii est "Quod ad futurum attinet, non agitur de
    eo praeviendo, sed de eo possibile reddendo". Eius fons est in libro
    suo "Citadelle".

    Quod ad "Regulus" attinet, textum hunc ex capite XXI transcripsi ex
    editione anno 1985 a "Harcourt Brace & Company New york" impressa.
    Versionem electronicam huius libri non habeo, sed si aliquando
    exstaret, eam statim emerem ut ea in "Kindle" meo frui possem,
    quoniam haec lectrix dictionarium Latinum habet instructum.

    Valete!

    Edus Britannus Eduardo salutem plurimam.

    Sub meis manibus et in mea machina optime operatur FreeOCR.
    http://www.paperfile.net/download2.html

    Librum modo EPUB formatum in illo archivo animadverti; is facilior
    foret tractare.

    Vale et valete
    Edus


    Eduardus Edo et Desidario sal.:

    Abhinc 5 vel 6 annos id programma adhibere conatus sum sed fontes
    codicum desunt (non est gpl licentia neque possum operari facere in
    Linux). Ceterum ab auctoribus sarta tecta non conservatur. Novissima
    versio est ex anno 2015 (gimagereader ex anno 2024).

    https://github.com/manisandro/gImageReader

    Omnes formatus ex imaginibus scansitatis pendent et necesse est etiam exemplar chartaceum recensere. E.g.:
    "
    Quand nous e|+mes march|-, des heures, en silence, la nuit
    tomba, et les |-toiles commenc|?rent de s'|-clairer. Je les aperce-
    vais comme en r|-ve, ayant un peu de fi|?vre, |a cause de ma soif.
    Les mots du petit prince dansaient dans ma m|-moire :

    - Tu as donc soif, toi aussi ? lui demandai-je.

    Mais il ne r|-pondit pas |a ma question. Il me dit simple
    ment :

    - L'eau peut aussi |-tre bonne pour le c+our...
    "
    In illius Haury versione Latina pro 'animo' legimus 'amino' etiam in exemplare chartaceo, quem errorem correxi:
    "
    POSTQUAM ALIQUOT HORAS taciti incessimus,
    advesperavit et stellae lucere coeperunt. Quas dum
    quasi in somnis conspicio, quia febriculam nimirum
    propter sitim hanc habebam, ea quae regulus dixerat
    animo* cum jactatione quadam obversabantur. Quaesivi
    igitur ab eo num ipse sitiret. Ille autem ad id quod
    quaerebam non respondit, sed haec tantummodo dixit:

    REG. rCo Fit ut et animo aqua jucunda sit.
    "

    valete

    Edus Desidario et Eduardo salutem.

    Quid denique opus est programma OCR? Praesto sunt eius libri variae
    formae; EPUB, PDF, plain text. Egomet ipse sumpsi EPUB, qui est
    condicionis bonae et facilis legendi.

    Valete

    --- Synchronet 3.21d-Linux NewsLink 1.2
  • From Desidarius@desidarius@free.fr to alt.language.latin on Sat Jun 28 23:24:43 2025
    From Newsgroup: alt.language.latin

    Le 28/06/2025 |a 18:19, Ed Cryer a |-crit-a:
    t400ec wrote:
    [..]
    Edus Desidario et Eduardo salutem.

    Quid denique opus est programma OCR? Praesto sunt eius libri variae
    formae; EPUB, PDF, plain text. Egomet ipse sumpsi EPUB, qui est
    condicionis bonae et facilis legendi.

    Valete


    Salve, magna et bona nova sunt quod hunc librum in formato "epub"
    invenistis. Num mihi benigne locum indicare possetis quo et ego eum
    acquirere possim? Gratias vobis antea ago pro auxilio.
    --
    Desidarius Gallus.

    --- Synchronet 3.21d-Linux NewsLink 1.2
  • From Ed Cryer@ed@somewhere.in.the.uk to alt.language.latin on Sun Jun 29 09:50:57 2025
    From Newsgroup: alt.language.latin

    Desidarius wrote:
    Le 28/06/2025 |a 18:19, Ed Cryer a |-crit-a:
    t400ec wrote:
    [..]
    Edus Desidario et Eduardo salutem.

    Quid denique opus est programma OCR? Praesto sunt eius libri variae
    formae; EPUB, PDF, plain text. Egomet ipse sumpsi EPUB, qui est
    condicionis bonae et facilis legendi.

    Valete


    Salve, magna et bona nova sunt quod hunc librum in formato "epub" invenistis. Num mihi benigne locum indicare possetis quo et ego eum acquirere possim? Gratias vobis antea ago pro auxilio.


    Adsunt omnes formae in loco quem iam visimus; dextra parte paginae. https://archive.org/details/LATIN_201811/page/n5/mode/2up

    Valete

    Edus Britannus



    --- Synchronet 3.21d-Linux NewsLink 1.2
  • From Desidarius@desidarius@free.fr to alt.language.latin on Sun Jun 29 11:18:17 2025
    From Newsgroup: alt.language.latin

    Le 29/06/2025 |a 10:50, Ed Cryer a |-crit-a:
    Desidarius wrote:
    [..]

    Salve, magna et bona nova sunt quod hunc librum in formato "epub"
    invenistis. Num mihi benigne locum indicare possetis quo et ego eum
    acquirere possim? Gratias vobis antea ago pro auxilio.


    Adsunt omnes formae in loco quem iam visimus; dextra parte paginae. https://archive.org/details/LATIN_201811/page/n5/mode/2up

    Valete

    Edus Britannus




    Gratias tibi ago, tamen qualitas, errores, difficultatem legibilitatis
    in 'Kindle' faciunt. Intellexeram te exemplar apud mercatorem librorum digitalium invenisse. Quicquid sit, gratias tibi pro responsione. Vale bene.
    --
    Desidarius Gallus.

    --- Synchronet 3.21d-Linux NewsLink 1.2
  • From Ed Cryer@ed@somewhere.in.the.uk to alt.language.latin on Sun Jun 29 13:20:01 2025
    From Newsgroup: alt.language.latin

    Desidarius wrote:
    Le 29/06/2025 |a 10:50, Ed Cryer a |-crit-a:
    Desidarius wrote:
    [..]

    Salve, magna et bona nova sunt quod hunc librum in formato "epub"
    invenistis. Num mihi benigne locum indicare possetis quo et ego eum
    acquirere possim? Gratias vobis antea ago pro auxilio.


    Adsunt omnes formae in loco quem iam visimus; dextra parte paginae.
    https://archive.org/details/LATIN_201811/page/n5/mode/2up

    Valete

    Edus Britannus




    Gratias tibi ago, tamen qualitas, errores, difficultatem legibilitatis
    in 'Kindle' faciunt. Intellexeram te exemplar apud mercatorem librorum digitalium invenisse. Quicquid sit, gratias tibi pro responsione. Vale
    bene.

    Versio PDF With Text est qualitatis praestantis hic in mea machina; eam
    vidi variis programmatibus utens,
    Foxit PDF Reader
    FlashPeak Slimjet
    Calibre Ebook Viewer.

    Verba sunt clara, imagines etiam.

    Valete

    Edus Britannicus

    --- Synchronet 3.21d-Linux NewsLink 1.2
  • From Ed Cryer@ed@somewhere.in.the.uk to alt.language.latin on Tue Jul 1 19:25:07 2025
    From Newsgroup: alt.language.latin

    t400ec wrote:

    Multa auferta ut spatium conservetur.

    Eduarde, es homo laboriosus; atque ego tuam industriam saluto.

    Vale quam diu possis, nam noster mundus talium hominum indiget.

    Edus Britannicus
    --- Synchronet 3.21d-Linux NewsLink 1.2