From Newsgroup: alt.language.latin
On 5/11/2025 07:17, Desidarius wrote:
"Ante gressus meos, viam mihi paras, nihil me potest errare facere. Et
si terrores noctis adgredi debeo, non sum solus, nam tecum vigilo. Etiam
cum timeo, fortis esse possum, nam spem tuam decipere non possum. Tam victoria quam clade ad te reducor. Si patior, tecum patior. Si doleo,
tecum doleo. Qui me vulnerat, te quoque vulnerat et flammam qua domus
mea calefit benedicis.
Tibi nihil aequale est."
Ut aliquid pulchritudinis alterius mundi cum hoc communicetur.
Eduardus Alter Desidario, Edo Britanno, et ceteris sal. pl. d.:
Nuper rogasti "Quot alii huic silentio attentiones dant?" Equidem ego
qui usque adhuc tantum duas tuarum meditationum legi, scilicet _Caba
sum_ et _Plumae Archangelorum_ (versionibus anglica et francica), ambo
mihi scripta satis insolita. Tune omnes 25 francice composuisti? Tu
quoque versiones anglicas fecisti an idem monachus Benedictinus fecerit versiones Latinas et Anglicas?
Animadverti duo saltem systemata typis exarandi diphthongorum dari: et
ae et |a (glypha mediaevalis quae -o pronuntiatur). Tune partes versionum Latinarum concinnasti?
Credo me 'intellexisse' duo scripta supra memorata sed pro certo non
habeo. Nisi fallor est speculatio sive somnium de Caba conflatio
nonnullorum eventuum historicorum destructio templi anno 70 a.d.,
expugnatio turrium geminarum 2000-09-11, conflagratio Cabi, finis mundi,
alia?
Visio qua vestis serica Cabi, necnon hizam (cingulus loci quuranicis conscriptus) marmor album fit, significatne mutatio naturae religionis Islamicae?
Angelus plumatus quodamodo reddit realem unam ex multis dimensionibus Multiversi rerum? De hac visione multae quaestiones restant.
In monachi animo est serius ocius facere versionem Latinam illius
fabulae de Archangelo?
curate ut valeatis
--- Synchronet 3.21d-Linux NewsLink 1.2