From Newsgroup: alt.language.latin
ErnstForjan wrote:
@Ignoro quot simus.
Nonne constat tria esse omnium bonorum? ;-)
In hoc foro olim multi solebant colloqui. Paulatim tamen sensimque singillatimque plerique abierunt. Omnia genera rerum tractabamus; ipsam linguam Latinam, res politicas, res historicas. Nihil sane extra
curriculum murosve putabatur; saepe quidem proeliis verborum
dimicabamus, sed sodales mansimus.
Tres est numerus faustus; septem etiam faustior.
Quid vis disserere?
Edus
--- Synchronet 3.21d-Linux NewsLink 1.2