• The Fountainhead - Ayn Rand

    From Ed Cryer@ed@somewhere.in.the.uk to alt.language.latin on Wed Jan 1 21:12:01 2025
    From Newsgroup: alt.language.latin

    Primum omnium volo dicere quanta admiratione suas sententias legam.
    Lingua enim Anglica sub eius stilo est plena potestate, pinguenide,
    ubertate; atque tam grammatice scripta ut hac de causa sola pretium habeat.
    Sed ad rem profundiorem.
    Suas personas principales Ayn introducit summo ingenio praeditas;
    apparent enim sicut philosophi circum mesam de suis problematibus
    loquentes. Loquuntur sane quasi omnia in suis cerebris noverint, quasi
    in aliquo libro a Dostoevsky scripto habitent.

    Quod omne amo; me attollit in regiones celsiores condicionis humanae,
    mihi ostendit domum pulchriorem ea qua habito, mihi dat socios meis sectationibus et spebus.

    Vobis omnibus qui legatis (Utinam sitis multi, nam dubito) novum annum
    MMXXV opto.
    --- Synchronet 3.21d-Linux NewsLink 1.2
  • From Desidarius@desidarius@free.fr to alt.language.latin on Thu Jan 2 22:52:35 2025
    From Newsgroup: alt.language.latin

    Le 01/01/2025 |a 22:12, Ed Cryer a |-crit-a:
    Primum omnium volo dicere quanta admiratione suas sententias legam.
    Lingua enim Anglica sub eius stilo est plena potestate, pinguenide, ubertate; atque tam grammatice scripta ut hac de causa sola pretium habeat. Sed ad rem profundiorem.
    Suas personas principales Ayn introducit summo ingenio praeditas;
    apparent enim sicut philosophi circum mesam de suis problematibus
    loquentes. Loquuntur sane quasi omnia in suis cerebris noverint, quasi
    in aliquo libro a Dostoevsky scripto habitent.

    Quod omne amo; me attollit in regiones celsiores condicionis humanae,
    mihi ostendit domum pulchriorem ea qua habito, mihi dat socios meis sectationibus et spebus.

    Vobis omnibus qui legatis (Utinam sitis multi, nam dubito) novum annum
    MMXXV opto.

    Olim legi "Atlas Shrugged". In lingua patria legi eum, ita non potui originalem operis linguam appreciare. Ayn Rand maxime me movit violentia
    et radicalitas eius. Aliquod tempus fuit, ut intelligerem violentiam et radicalitatem eius voluntatis expressionem esse. Non suadeo iuveni nimis iuveni, ut Ayn Rand legat. Nam traditio non potest reici, nisi prius de qualitatibus et vititis eius iudicium fiat. Nescio "The Fountainhead",
    sed ex opinionibus lectorum, hoc videtur esse nuancatum.
    --
    Desidarius Gallus.

    --- Synchronet 3.21d-Linux NewsLink 1.2