Somnium
Hac nocte somniavi terram me ad caelum impellere. Vim eius in dorso meo sentiebam, eodem modo quo sentire potes cum te ad se trahit et cadere
sinis. Volebat ut irem visere quid essent illa lumina quae omnes hic
infra "stellas" nominant.
Ego autem ire nolebam, nam scio quid sint stellae; novi vias glaciales
quae ad eas ducunt; scio eas nihil esse nisi ignes sine somniis, quorum calor inhumanus est, et quae flammas suas deflent usque ad exstinctionem.
Sed terra fortior erat, et necesse mihi fuit me transfigi sinere a miliardibus radiorum quos in me mittebant, velut sagittae nuntiae ignis.
Tunc timui, et propter timorem experrectus sum. In caeruleo eram, vento leniter latus. Levis.
Et eo ipso momento risum eius audivi, risum levem, risum inanem; tum intellexi solem ortum esse.
Legistine umquam Ciceronis "Somnium Scipionis"?[..]
Carmen quoddam scio valde idoneum ad et hoc tuum somnium et ad nostrum colloquium nuperrime de Intelligentiis Artificialibus habitum.[..]
Canticum "I Made It Through The Rain" (Per pluviam transii) a Barry
Manilow scriptum cantumque.
https://youtu.be/mnLWw25KMYg
Atque aptum huic occasioni arbitratus sum id carmen a ChatGPT Latine reddendum esse. Quam translationem ego perscrutatam "satis bonam" puto.
Le 25/02/2026 |a 15:59, Ed Cryer a |-crit-a:
Carmen quoddam scio valde idoneum ad et hoc tuum somnium et ad nostrum[..]
colloquium nuperrime de Intelligentiis Artificialibus habitum.
Canticum "I Made It Through The Rain" (Per pluviam transii) a Barry
Manilow scriptum cantumque.
https://youtu.be/mnLWw25KMYg
Atque aptum huic occasioni arbitratus sum id carmen a ChatGPT Latine
reddendum esse. Quam translationem ego perscrutatam "satis bonam" puto.
Verum est, valde bonum est, Cicero laetus fuisset :)
Nonnullae sententiae pro vestro robot...
"Affectus tepidos" -> affectus protectos?
"Ab aliis quoque / Quos pluvia percussit" -> quos pluvia afflixerat?
"Me ipsum honoratum inveni" -> dignitatem meam recuperavi?
Valete
Le 28/02/2026 |a 22:05, Desidarius a |-crit-a:
Le 25/02/2026 |a 15:59, Ed Cryer a |-crit-a:
Carmen quoddam scio valde idoneum ad et hoc tuum somnium et ad[..]
nostrum colloquium nuperrime de Intelligentiis Artificialibus habitum.
Canticum "I Made It Through The Rain" (Per pluviam transii) a Barry
Manilow scriptum cantumque.
https://youtu.be/mnLWw25KMYg
Atque aptum huic occasioni arbitratus sum id carmen a ChatGPT Latine
reddendum esse. Quam translationem ego perscrutatam "satis bonam" puto.
Verum est, valde bonum est, Cicero laetus fuisset :)
Nonnullae sententiae pro vestro robot...
"Affectus tepidos" -> affectus protectos?
"Ab aliis quoque / Quos pluvia percussit" -> quos pluvia afflixerat?
"Me ipsum honoratum inveni" -> dignitatem meam recuperavi?
Valete
Hum...Nullum verbum pro "robot" in Lexicon Recentis Latinitatis est :(
Errare humanum es... https://www.vatican.va/roman_curia/institutions_connected/latinitas/ documents/rc_latinitas_20040601_lexicon_it.html#r
Aliquisne suggestionem pro hoc verbo habet?
Machina automataria :(
| Sysop: | Amessyroom |
|---|---|
| Location: | Fayetteville, NC |
| Users: | 65 |
| Nodes: | 6 (0 / 6) |
| Uptime: | 09:03:07 |
| Calls: | 862 |
| Files: | 1,311 |
| D/L today: |
2 files (6,679K bytes) |
| Messages: | 265,062 |