• Cato minor

    From Desidarius@desidarius@free.fr to alt.language.latin on Tue Dec 16 10:55:48 2025
    From Newsgroup: alt.language.latin

    Responsio ad Catonem Uticensem in Pharsalia Lucani, Liber IX.


    Ah, Cato minor: proavus tuus multo sapientior erat quam tu. Ipse primum
    de magnitudine fati Romani cogitabat, dum tu de salute rei publicae
    parium tuorum solum meditaris. Philosophiam Graecorum contemnebat, et
    recte fecerat, quia Athenae numquam maiores erunt quam Athenae, cum Roma vexillis suis mundi cogitationem teget. Et hi quos hodie oppugnas,
    imperium condent quod cultum civilem efficiet.

    Alii post Caesarem venient; ab Augusto ad Trajanum, ideam mundo dabunt
    quae etiam Romam superabit! Multo postquam imperium immensum ceciderit,
    ex cineribus adhuc fumantibus reges, principes, imperatores exsurgent,
    qui illud renasci cupient: Carolus Magnus, Carolus Quintus, Napoleon, ac tandem universae Europae nationes. Omnes super cineres adhuc calidos
    Imperii Romani aedificabunt, quod tu recusas.

    Audi, Cato Uticensis, hanc echo: "Ceterum censeo rem publicam esse
    delendam."
    --
    Desidarius Gallus.
    --- Synchronet 3.21a-Linux NewsLink 1.2