• Cogitatio diei : XIV Decembris MMXXV

    From Desidarius@desidarius@free.fr to alt.language.latin on Sun Dec 14 22:07:07 2025
    From Newsgroup: alt.language.latin

    Cogitatio diei : XIV Decembris MMXXV

    Si pulchritudo esset aqua, homo sine siti non quaereret se bibere. Cor
    eius aridum fieret sicut anima eius, et dolor eius esset quasi desertum
    salis. Denique, morte eius, pulvis eius terram ureret.

    At tu, qui pulchritudinem sitias, scis praeterea eam aquam vivam esse,
    oculos contemplantium lucem afferre. Pulchritudo naturam animae tuae
    mutabit et, cum morieris, novae radices cinere tuo nutrientur. Eris tunc
    tu quoque fons pulchritudinis, nam caelum cum terra coniunges.
    --
    Desidarius Gallus.
    --- Synchronet 3.21a-Linux NewsLink 1.2