From Newsgroup: alt.language.latin
Le 05/12/2025 |a 12:54, Ed Cryer a |-crit-a:
Quot vias ambulare opus est homini
Antequam is nominetur sicut vir?
Quot maria sunt columbo naviganda albo
Antequam ea in harena dormiat?
Quot etiam annos potest exsistere mons
Antequam in oceanum lavetur?
Responsum, amice, ventis iactatur
Responsum ventis iactatur.
(Ventis Iactatur; Bob Dylan)
Iocus qui meas costas titillat.
Duo custodes publici , vigiles armati (gendarmes), suum officium exsequentes, ad quandam domum adveniunt. In ostio pulsatur. Vox ex ea emittitur; Quis est?
Custos: Adsumus ut cum aliquo loquamur.
Vox: (quae est vox psittaci in vestibulo sedentis) Quot estis?
Custos: Sumus duo.
Psittacus: Bene; abite igitur et vobiscum ipsis colloquimini.
Valete
Etiam, carmen pulcherrimum e tempore antiquo... Multae quaestiones
ponuntur; sed quis, in hac terra, potest reddere responsum quod ventus
dat? Nonne ipse videtur omnia responsa tenere in hoc carmine? Hic
ventus, quemadmodum Spiritus, ubi vult spirat... Forte hoc initium
responsi est...
Vale :)
--
Desidarius Gallus.
--- Synchronet 3.21a-Linux NewsLink 1.2