From Newsgroup: alt.language.latin
Desidarius wrote:
Cogitatio diei:
Transcendentia crustuli fragrantiam habet, amor florum fragrantiam
habet, vastus oceanus ventum olet, nox acus pinorum sentit. Solum frigus nihil redolet, idcirco fortasse universum vacuum est.
Tuae cogitationes diei, Desidari, sunt saepe tam pulchrae, atque gratias
tibi ago pro eis. Habent in se aliquid novitatis, aliquid insolitum et inusitatum; meis saltem auribus. Es non solum fautor carminum; es ipse
poeta huius nostrae vitae.
Nescio quomodo te talem conserves. Hic mundus est mihi difficilis accipi.
Dic mihi plura de levitate mentis et cogitationibus celsioribus.
Fortasse fiam iucundior et hilarior; atque tum latus melius vitae
faclius percipiam.
Vale
--- Synchronet 3.21a-Linux NewsLink 1.2