From Newsgroup: alt.language.latin
Desidarius wrote:
Le 12/11/2025 |a 22:14, Desidarius a |-crit-a:
Nero musculo inquit
Olim obviam cui fit,
'Ambo causam agamus;
Reum faciam te.
Mora non est agenda;
Est lis inferenda,
Nam hodie sum otiosus plane.'
Cani reddidit hic:
'Litem agere sic
Sine iudicibus
Sit inane valde.'
'Solus arbiter ero!' Ait subdolus Nero:
Rem totam ignoscam;
Morte puniam te.
Alicia in terra mirabili...
Alicia Per Speculum.
Unum erat pro certo; catulus albus nihil in re implicatus erat, nam
causa tota fuit catulus niger. Albo catulo enimvero facies eo tempore lavabatur a catulo seniore idque quartam horam adhuc (quod aequissimo
animo patiebatur). Itaque plane ab omni malitia liber in re fuit.
Edus
--- Synchronet 3.21a-Linux NewsLink 1.2