De Garizim puteario
From
Desidarius@desidarius@free.fr to
alt.language.latin on Wed Nov 12 21:22:22 2025
From Newsgroup: alt.language.latin
Visne scire quid sit?
Hoc est tertium argumentum quod tibi dicere volebam. In puteum aspice, humiditatem odora, refrigerationem senti, echon animae tuae in
parietibus resonantis audi. Spiritus veritatis ibi est, alicubi, aerem
quem spiras spirans. Tam attentus quam esse potes.
Si nihil eum rogans ejus presentiae te assuefacies, aliquando eum
agnosces. Paulum instar bestiae quae sitit et aquae praesentiam a longe percipit.
Et cum eum agnoveris, et ille te agnoscet.
Tunc, ex illo momento, nunquam jam sities.
--
Desidarius Gallus.
--- Synchronet 3.21a-Linux NewsLink 1.2