• Nullus homo

    From Ed Cryer@ed@somewhere.in.the.uk to alt.language.latin on Fri Dec 26 20:12:15 2025
    From Newsgroup: alt.language.latin

    Nullus homo est insula in se completa.
    Quisque est pars continentis, frustum totius;
    Si glaebam mare abluit, Europa minuitur
    Sicut quasi promunturium auferatur
    Vel quidquid amicorum ipsiusve sui.
    Mors cuiuslibet me comminuit
    Quia generi humano sum implicatus.
    Ne mittas igitur umquam ut quaeras
    Pro quo sonet campana; pro te sonat.

    No man is an island entire of itself; every man
    is a piece of the continent, a part of the main;
    if a clod be washed away by the sea, Europe
    is the less, as well as if a promontory were, as
    well as any manner of thy friends or of thine
    own were; any man's death diminishes me,
    because I am involved in mankind.
    And therefore never send to know for whom
    the bell tolls; it tolls for thee.
    (John Donne)
    --- Synchronet 3.21a-Linux NewsLink 1.2
  • From Ed Cryer@ed@somewhere.in.the.uk to alt.language.latin on Fri Dec 26 20:19:54 2025
    From Newsgroup: alt.language.latin

    Ed Cryer wrote:
    Nullus homo est insula in se completa.
    Quisque est pars continentis, frustum totius;
    Si glaebam mare abluit, Europa minuitur
    Sicut quasi promunturium auferatur
    Vel quidquid amicorum ipsiusve sui.
    Mors cuiuslibet me comminuit
    Quia generi humano sum implicatus.
    Ne mittas igitur umquam ut quaeras
    Pro quo sonet campana; pro te sonat.

    No man is an island entire of itself; every man
    is a piece of the continent, a part of the main;
    if a clod be washed away by the sea, Europe
    is the less, as well as if a promontory were, as
    well as any manner of thy friends or of thine
    own were; any man's death diminishes me,
    because I am involved in mankind.
    And therefore never send to know for whom
    the bell tolls; it tolls for thee.
    (John Donne)

    Haec sententia mihi sonat quandam insaniam religiosam. Nam quis nisi
    alius dictator furiens mortem Adolfi Hitleri lamentavit? Is tot glaebas
    e Europa abluit tanta crudelitate et paene neglegentia. Noster mundus
    est locus melior eo remoto. Adde Pol Pot, Idium Amin, et tot alios. Adde
    eorum ministros.
    Bonum et malum. Quis scit fines? Potestne homo vivere totus in bono,
    numquam errando in malum? Aut est unius hominis bonum malo alterius?
    Bellum. Sic nos proeliamur pro nostro bono; contra hostem qui suum bonum defendit. Non omnes eosdem deos veneramur; nec potest ratio has
    differentias ponte iungere. Illi dictatores qui secus crediderunt et
    conati sunt eum pontem aedificare, semper ad stragem et necem
    confugerunt. Omnibus hostibus interfectis bonum regnabit! Eheu, quam
    improvidi inconsultique sunt homines; praecipue ei qui potestatem prosequuntur.

    Edus Britannus
    --- Synchronet 3.21a-Linux NewsLink 1.2
  • From Desidarius@desidarius@free.fr to alt.language.latin on Sat Dec 27 21:43:20 2025
    From Newsgroup: alt.language.latin

    Le 26/12/2025 |a 21:19, Ed Cryer a |-crit-a:
    Ed Cryer wrote:
    Nullus homo est insula in se completa.
    [..]

    Vellem vobis duplices gratias agere. Primum: numquam audieram de Ioanne
    Donne. Itaque paulum quaesivi. Invenio vos beatos esse quod talia
    ingenia in vestra historia nationali orta sunt. Quamquam, sicut et vos,
    non plene consentio cum sententia huius carminis expressa, sensum tamen
    habeo principii quod humanitatem ut speciem considerat quae membra sua computat, sive in bonum sive in malum.

    Secundum, pro quo vobis gratias agere vellem, est quia commentarium de
    furore religioso postridie Natalis diei publice posuistis, quod mihi
    sinit inopinato meminisse quid significet Salvator spei ferens in
    contextu odii ubi ipse occisus erit. Forsitan vobis interesse possit
    scire quid hoc significet pro corde et anima Christiana.

    De Ioanne Donne primum. Non dicit oportere nos flere eos qui pereunt indiscriminatim, sed exprimit sententiam quod illi qui pereunt pars humanitatis sunt. Sive Stalinus sive Shakespeare appelletur, persona
    humana est. Attamen non plene consentio cum eius sententia, nam oblitus
    est quod si promontoria in mare corruunt, alia nascuntur et insulam
    exaltant. Eius spiritus destructionem contemplatur, sed spem
    praetermittit, quae filia legitima futuri est.

    Denique, veniam date, arbitror sermonem vestrum de difficultate
    discernendi bonum a malo errorem continere. Bonum et malum, pariter ac
    vitium et virtus, sensum non habent sine appetitu metaphysico qui has
    notiones gignit. Etenim, propter virtutes generi Germanico
    typicasrCoordinem, rigorem, accurationemrCoGermania anno millesimo nongentesimo tricesimo octavo suum propositum exsequi potuit. Quod
    ostendit virtutes sine aspirationibus metaphysicis ad pessima reducere
    posse. Revera aequilibrium mundi semper minatur nimio virtutis vel nimio vitii, nimio bono vel nimio malo, nimio ordine vel nimia inordinatione.

    Forsitan quaeritis quid sit "appetitus metaphysicus"? Res simplicissima
    est, tam simplex ut quilibet puer, cuiuscumque originis et culturae, comprehendere possit: est facultas dicendi, supra proprias contingentias elevatum, utrum aliqua actio impetum mortis an impetum vitae sustineat.
    Sinite me vobis optare Natalem laetitiae et spei plenum.
    --
    Desidarius Gallus.

    --- Synchronet 3.21a-Linux NewsLink 1.2
  • From Ed Cryer@ed@somewhere.in.the.uk to alt.language.latin on Mon Dec 29 12:53:16 2025
    From Newsgroup: alt.language.latin

    Desidarius wrote:
    Le 26/12/2025 |a 21:19, Ed Cryer a |-crit-a:
    Ed Cryer wrote:
    Nullus homo est insula in se completa.
    [..]

    Vellem vobis duplices gratias agere. Primum: numquam audieram de Ioanne Donne. Itaque paulum quaesivi. Invenio vos beatos esse quod talia
    ingenia in vestra historia nationali orta sunt. Quamquam, sicut et vos,
    non plene consentio cum sententia huius carminis expressa, sensum tamen habeo principii quod humanitatem ut speciem considerat quae membra sua computat, sive in bonum sive in malum.

    Secundum, pro quo vobis gratias agere vellem, est quia commentarium de furore religioso postridie Natalis diei publice posuistis, quod mihi
    sinit inopinato meminisse quid significet Salvator spei ferens in
    contextu odii ubi ipse occisus erit. Forsitan vobis interesse possit
    scire quid hoc significet pro corde et anima Christiana.

    De Ioanne Donne primum. Non dicit oportere nos flere eos qui pereunt indiscriminatim, sed exprimit sententiam quod illi qui pereunt pars humanitatis sunt. Sive Stalinus sive Shakespeare appelletur, persona
    humana est. Attamen non plene consentio cum eius sententia, nam oblitus
    est quod si promontoria in mare corruunt, alia nascuntur et insulam exaltant. Eius spiritus destructionem contemplatur, sed spem
    praetermittit, quae filia legitima futuri est.

    Denique, veniam date, arbitror sermonem vestrum de difficultate
    discernendi bonum a malo errorem continere. Bonum et malum, pariter ac vitium et virtus, sensum non habent sine appetitu metaphysico qui has notiones gignit. Etenim, propter virtutes generi Germanico typicasrCo ordinem, rigorem, accurationemrCoGermania anno millesimo nongentesimo tricesimo octavo suum propositum exsequi potuit. Quod ostendit virtutes
    sine aspirationibus metaphysicis ad pessima reducere posse. Revera aequilibrium mundi semper minatur nimio virtutis vel nimio vitii, nimio
    bono vel nimio malo, nimio ordine vel nimia inordinatione.

    Forsitan quaeritis quid sit "appetitus metaphysicus"? Res simplicissima
    est, tam simplex ut quilibet puer, cuiuscumque originis et culturae, comprehendere possit: est facultas dicendi, supra proprias contingentias elevatum, utrum aliqua actio impetum mortis an impetum vitae sustineat. Sinite me vobis optare Natalem laetitiae et spei plenum.


    Quid nobis manet vel exspectat post mortem; hoc est post mortem
    corporis, cerebro incluso? Ego quidem a pueritia putabam conscientiam
    una cum cerebro morituram ese, sicut candelam exstinctam. Multa tamen
    his recentibus diebus audio et lego de materia nigra et energia nigra.
    Sunt quoque dimensiones spatii quas nos non percipimus. Itaque fortisan
    etiam Einsteinus naturam non recte intellexerit.

    Quid tu putas? Noster Shakespeare mortem appellavit "terram incognitam a
    cuius rivulo nemo regreditur".

    Valete qui legatis.

    Edus Britannus

    --- Synchronet 3.21a-Linux NewsLink 1.2
  • From Ed Cryer@ed@somewhere.in.the.uk to alt.language.latin on Mon Dec 29 13:32:23 2025
    From Newsgroup: alt.language.latin

    Ed Cryer wrote:
    Desidarius wrote:
    Le 26/12/2025 |a 21:19, Ed Cryer a |-crit-a:
    Ed Cryer wrote:
    Nullus homo est insula in se completa.
    [..]

    Vellem vobis duplices gratias agere. Primum: numquam audieram de
    Ioanne Donne. Itaque paulum quaesivi. Invenio vos beatos esse quod
    talia ingenia in vestra historia nationali orta sunt. Quamquam, sicut
    et vos, non plene consentio cum sententia huius carminis expressa,
    sensum tamen habeo principii quod humanitatem ut speciem considerat
    quae membra sua computat, sive in bonum sive in malum.

    Secundum, pro quo vobis gratias agere vellem, est quia commentarium de
    furore religioso postridie Natalis diei publice posuistis, quod mihi
    sinit inopinato meminisse quid significet Salvator spei ferens in
    contextu odii ubi ipse occisus erit. Forsitan vobis interesse possit
    scire quid hoc significet pro corde et anima Christiana.

    De Ioanne Donne primum. Non dicit oportere nos flere eos qui pereunt
    indiscriminatim, sed exprimit sententiam quod illi qui pereunt pars
    humanitatis sunt. Sive Stalinus sive Shakespeare appelletur, persona
    humana est. Attamen non plene consentio cum eius sententia, nam
    oblitus est quod si promontoria in mare corruunt, alia nascuntur et
    insulam exaltant. Eius spiritus destructionem contemplatur, sed spem
    praetermittit, quae filia legitima futuri est.

    Denique, veniam date, arbitror sermonem vestrum de difficultate
    discernendi bonum a malo errorem continere. Bonum et malum, pariter ac
    vitium et virtus, sensum non habent sine appetitu metaphysico qui has
    notiones gignit. Etenim, propter virtutes generi Germanico typicasrCo
    ordinem, rigorem, accurationemrCoGermania anno millesimo nongentesimo
    tricesimo octavo suum propositum exsequi potuit. Quod ostendit
    virtutes sine aspirationibus metaphysicis ad pessima reducere posse.
    Revera aequilibrium mundi semper minatur nimio virtutis vel nimio
    vitii, nimio bono vel nimio malo, nimio ordine vel nimia inordinatione.

    Forsitan quaeritis quid sit "appetitus metaphysicus"? Res
    simplicissima est, tam simplex ut quilibet puer, cuiuscumque originis
    et culturae, comprehendere possit: est facultas dicendi, supra
    proprias contingentias elevatum, utrum aliqua actio impetum mortis an
    impetum vitae sustineat.
    Sinite me vobis optare Natalem laetitiae et spei plenum.


    Quid nobis manet vel exspectat post mortem; hoc est post mortem
    corporis, cerebro incluso? Ego quidem a pueritia putabam conscientiam
    una cum cerebro morituram ese, sicut candelam exstinctam. Multa tamen
    his recentibus diebus audio et lego de materia nigra et energia nigra.
    Sunt quoque dimensiones spatii quas nos non percipimus. Itaque fortisan etiam Einsteinus naturam non recte intellexerit.

    Quid tu putas? Noster Shakespeare mortem appellavit "terram incognitam a cuius rivulo nemo regreditur".

    Valete qui legatis.

    Edus Britannus


    Potius quam "nemo regreditur" scripsissem "nullus viator regreditur";
    aut etiam "nullus viator revocat gradum superasque evadit ad auras" ut
    cecinit Vergilius; plus enim poetice resonat.

    Edus


    --- Synchronet 3.21a-Linux NewsLink 1.2
  • From Desidarius@desidarius@free.fr to alt.language.latin on Tue Dec 30 02:41:03 2025
    From Newsgroup: alt.language.latin

    Le 29/12/2025 |a 14:32, Ed Cryer a |-crit-a:
    [..]
    Quid tu putas? Noster Shakespeare mortem appellavit "terram incognitam
    a cuius rivulo nemo regreditur".
    [..]

    Quod tota vita portavisti, lux fuit
    In sonis quos audiebas
    In arboribus quas contemplabaris
    Vibrabat in creaturis quas amabas
    Vita ipsa incarnata erat
    Cum mortuus eris
    Cum candela tua exstincta erit
    Cum pulvis eris
    Corpus, anima, spiritus
    Omnes luces quae in te habitabant
    Novum nomen habebunt
    Quia hae luces Deus ipse in te erat
    Ideo memor erit tui
    Sonorum quos audiebas
    Arborum quas videbas
    Creaturarum quas amabas
    Ipse vita incarnata in te erat
    Nihil oblivioni dabitur
    In Eo vives
    Haec est spes inalienabilis.
    --
    Desidarius Gallus.

    --- Synchronet 3.21a-Linux NewsLink 1.2
  • From Ed Cryer@ed@somewhere.in.the.uk to alt.language.latin on Tue Dec 30 14:26:01 2025
    From Newsgroup: alt.language.latin

    Desidarius wrote:
    Le 29/12/2025 |a 14:32, Ed Cryer a |-crit-a:
    [..]
    Quid tu putas? Noster Shakespeare mortem appellavit "terram
    incognitam a cuius rivulo nemo regreditur".
    [..]

    Quod tota vita portavisti, lux fuit
    In sonis quos audiebas
    In arboribus quas contemplabaris
    Vibrabat in creaturis quas amabas
    Vita ipsa incarnata erat
    Cum mortuus eris
    Cum candela tua exstincta erit
    Cum pulvis eris
    Corpus, anima, spiritus
    Omnes luces quae in te habitabant
    Novum nomen habebunt
    Quia hae luces Deus ipse in te erat
    Ideo memor erit tui
    Sonorum quos audiebas
    Arborum quas videbas
    Creaturarum quas amabas
    Ipse vita incarnata in te erat
    Nihil oblivioni dabitur
    In Eo vives
    Haec est spes inalienabilis.


    Sententiae pulcherrimae, Desidari.
    Et fidem et facultatem articulate scribendi habes multam.

    Vale

    Edus


    --- Synchronet 3.21a-Linux NewsLink 1.2